Iphicrates
Iphicrates (Graece: Ἰφικράτης) fuit dux Atheniensis, cuiusdam filius calceolarii,[1] qui natus est exeunte saeculo quinto a.C.n. et dimidio primo saeculi quarti a.C.n. florebat.
De Iphicratensibus immutationibus
recenserePertulit Iphicratis fama praesertim propter modum belli gerendi et in bello victorias, neque minus[2] ob formae immutationes exercitūs, quas fecit.
Imprimis arma mutavit pedestria: hoplitas ornavit longioribus hastis et gladiis, levioribus scutis[3] et linteis loricis pro aeneis; ad hoc pro metallicis ocreis quodquam genus caligarum dedit coriacearum, quae post Iphicraten vocatae sunt Graeco nomine iphicratides.[4] Apparatum peltastarum, mercennariorum peditum peltis (Graece: πελτή) ornatorum, renovavit, quo essent leviores et ad impetum faciendum aptiores pondere detracto et aliis datis iaculis.
Maxime Iphicrates mercennarios expeditos milites hoplitasque suos coercuit atque exercitationes excogitavit impetus faciendi et circumveniendorum hostium causa.
De rebus gestis
recensereCum invasum sit Lechaeum, Corinthius portus, anno 392 a.C.n., bello Corinthio interfuit Iphicrates Atheniensis et Lacedaemoniam quasi omnino diruit moram[5] anno 391 a.C.n., cum in aciem produxerat pedites suos et summa iaculatorum uteretur copia: haec habetur una ex maximis cladibus, quas umquam acceperunt Lacedaemonii.
Postea iterum iterumque victoriam et apud Corinthum et in Hellesponto adeptus est; conciliata pace, quae Antalcidae pax vocatur, anno 387 a.C.n., bellum gessit cum Thracibus et Seuthem regem, socium Atheniensium, in regnum restituit.
Cum Artaxerxes II conatus est Aegyptium regnum occupare, traditur Persarum rex Iphicraten ab Atheniensibus ducem petisse, quem exercitui conducticio praefecit nec tamen victor discessit.
In patriam cum redisset, contra Lacedaemonios apud Corcyram pugnavit, quos iterum profligavit; non potuit autem Epaminondae copias vincere.
Contra Athenienses brevi pugnavit cum Cotyi I Thracum regi, cuius antea filiam duxerat uxorem, adfuit?; tamen in gratiam cito rediit cum Atheniensibus, pro quibus adversus Chios et Rhodios proeliatus est bello sociali. Quondam propter coortae tempestatis saevitiam Iphicrates pugnam detrectavit navalem (ad Embata 356 a.C.n.): ob quam rem de proditione una cum Timotheo accusatus, postremo absolutus est. Aristoteles in Arte Rhetorica nonnullas sententias ex oratione, quam tunc habuit, nobis servavit.
Verisimile est Iphicraten dimidio saeculo quarto a.C.n. obiisse. Grati Athenienses statuam eius ad ipsas portas Parthenonis erexerunt[6]. Iphicrati filus fuit Menestheus, qui Timothei filiam uxorem duxit[7].
Notae
recensere- ↑ Plutarchus, Moralia — Regum et imperatorum apophthegmata (172a-208a), Iphicrates.
- ↑ Sic scripsit Cornelius Nepos: Iphicrates Atheniensis non tam magnitudine rerum gestarum quam disciplina militari nobilitatus est. (De excellentibus ducibus exterarum gentium — Iphicrates I).
- ↑ Qua re perperam hi hoplitae antiquitus vocati sunt "peltastae", ut ipsi Diodorus et Nepos erraverunt: nam peltam vere ferebant, sed non expediti mercede conducti erant.
- ↑ Diodorus Siculus, Bibliotheca historica XV, 44.
- ↑ Congregatio hoplitarum ex circiter 600 militibus composita. Hoc factum a posteris saepe laudaturː Aeschines, Contra Ctesiphontem 243.
- ↑ Pausanias I.24.7
- ↑ In Timotheum 66
Fontes
recensere- Aeschines, De falsa legatione 27-29
- Aristoteles, Ars Rhetorica 1365a et 1367b et 1397b-1398a (= II.23.5-7) et 1399a (= II.23.16) et 1405a (III.2.10) et 1411a(III.10.7) et 1411b et 1416a(III.15.2)
- Cornelius Nepos, De viris illustribus — De excellentibus ducibus exterarum gentium XI.
- Demosthenes, In Midiam 62-3 ; Contra Aristocratem 129-132 et 149-151
- Diodorus Siculus, libro quinto decimo Bibliothecae historicae cap.XLII-XLIV.
- Plutarchus, Moralia — Regum et imperatorum apophthegmata 187a-b.
- Sextus Iulius Frontinus, Stratagemata I–IV.
- Pausanias libro primo Graeciae descriptionis XXIV.7.
- Polyaenus, Strategemata III.9.
- Strabo, Geographica VIII.8.4
Plura legere si cupis
recensere- Edward M. Harris, "Iphicrates at the Court of Cotys", The American Journal of Philology, 1989ː 264-271
- Luke Ueda-Sarsons, The Evolution of Hellenistic Infantry, part 1: The Reforms of Iphikrates.
- C. Rehdantz, Vitae Iphicratis, Chabriae, Timothei Atheniensium, Berolini, 1845
Nexus externi
recensere- De Iphicrate pagina interretalis.
- S. Iulii Frontini Stratagemata. (Latine, Anglice)