Cotys I (Graece Κότυς) (mortuus 358 a.C.n.) fuit rex Odrysarum, qui inter annos 384 a.C.n. et 358 a.C.n. regnavit.

Biographia

recensere

Cotys I natus est rege Seuthe I et ille rex factus est post homicidium regis Hebryzelmidis. Rege Coty, Athenienses foedus cum regno Odrysarum fecerunt, deinde dux Athenarum Iphicrates filiam Cotyis uxorem duxit. Anno 375 a.C.n. Triballi, gens Moesiaca Thracum, Cotyis regnum detrectaverunt quia Triballi bona possidere non potuerunt. Seditio finem habuit cum rex urbem Graecam Pistyrum refecit. Postea, seditione Persica Ariobarzanis, Cotys I foedus cum Atheniensibus rupit et contra eos pugnavit propter Chersonesum Thracicam. Rex Thrax, praeter expectationem, bello vicit et anno 359 a.C.n. totam paeninsulam Chersonesum Thraciam dictam gubernabat. Eodem anno ille foedus cum Philippo II novo rege Macedoniae fecit. Anno 358 a.C.n. Cotys occisus est a Pythone et Heraclida; igitur regnum Odrysarum divisus est in tribus partibus et liberi eius Cersobleptes, Berisades et Amadocus II propriam partem gubernabant.

Cotys I in litteris

recensere

Lexicon Graecum Suda, aetate Byzantina scriptum, suum uxoricidium describit.[1] Theopompus Chius absurdas nuptias suas cum dea Athena descripsit.[2]

Commissio onomastica Bulgarica, in Antarctica laborans, nomen Kotis Point imposuit loco in insula Livingston ad honorem regis Odrysarum.

Fontes antiqui

recensere

Plura legere si cupis

recensere
  1. Textus apud lexicon Sudam. (Anglice)
  2. De nuptiis cum dea Athena vide hic. (Anglice)

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Cotyn I spectant.