Seuthes I
Seuthes I (Graece Σεύθης) fuit rex Odrysarum qui inter annos 424 a.C.n. et 411 a.C.n. fere regnavit.
Biographia
recensereSeuthes I filius Sparadoci et nepos Teris I erat. Anno 429 a.C.n. ille Stratonicem, soror regis Perdiccae II Macedoniae, uxorem duxit quia sic bellum contra regnum Macedonum interrupit.[1] Anno 424 a.C.n., mortuo decessore Sitalce in bello contra Triballos, ille rex Odrysarum factus est atque vectigal quod urbes maritimae Graecae regno Thracico pendebant duplicavit. Tributa aurea argenteaque et talenta paganda quotannis quadrigenta erant.[2] Anno 411 a.C.n. rex Thrax bellum in Athenas suscepit sed exitus expeditionis malus fuit. Eodem anno Seuthes morbo mortuus est et successor Amadocus I, frater aut cosinus eius, rex factus est. Probabiliter ille pater regum Hebryzelmidis atque Cotyis I fuit.
Fontes antiqui
recensere- Thucydides, Historiae, II. 97; 101, 5-6 et IV, 101.5.
Notae
recensere- ↑ Thucydides, Historiae, II.101.5-6 (Anglice)
- ↑ Thucydides, Historiae, II.97 (Anglice)
Bibliographia
recensere- Stronk, Jan P., The Ten Thousand in Thrace, Amstelodami, 1995. Recensio critica
- Tačeva, Margarita, The Kings of Ancient Thrace. Book One, Serdicae, 2006.
- Topalov, S., The Odrysian Kingdom from the Late 5th to the Mid-4th C. B.C., Serdicae, 1994.
- Vulpe, Radu, Studia Thracologica, Bucarestae, 1976.
- Zahrnt, Michael, Early History of Thrace to the Murder of Kotys I (360 BCE), in: J. Valeva et al. (eds.), A Companion to Ancient Thrace, Wiley, 2015: 35-47.