Talentum
Apud Graecos antiquos talentum (Graece τάλαντον) erat mensura ponderis idemque unitas monetaria maxima. Sexagenas minas et sena milia drachmarum valebat. Athenis circiter 25 kg pendebat.

Amphora Graeca : massa aquae quam continere poterat circiter talentum unum efficiebat.
Celeberrima est fabula biblica de talentis in Evangelio Sancti Matthaei unde verbum in hodiernis sermonibus saepe eandem significationem accepit atque dos.
Plura legere si cupisRecensere
- Conradus Hitzl, 'Talentum' in Der Neue Pauly
- Die Gewichte griechischer Zeit aus Olympia, de Gruyter, 1996. ISBN 3-11-014606-1
- Lucas Paetus, De mensuris, et ponderibus Romanis, et Graecis : cum his quae hodie Romae sunt collatis libri quinque. Eiusdem variarum lectionum liber unus. Venetiis, 1573.
Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes! |