Vide etiam paginam discretivam: Samos (discretiva)

Vide etiam paginam discretivam: Samus (discretiva)

Samus[1] vel Samos[2] (Graece Σάμος, Turcice Sisam) est insula et simul demus Graecus fere 34000 incolarum in Mari Aegaeo sita. Maxima urbs illius insulae et sedes administrativa hodie etiam Samos vocatur, antea nominibus "Bathy inferior" (Κάτω Βαθύ) vel "Portus Batheos" (Λιμήν Βαθέος) nota erat.

Wikidata Samus
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Graecia
Locus: 37°45′0″N 26°50′0″E
Numerus incolarum: 32 977, 32 642
Zona horaria: UTC+2, UTC+3
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Aegaeum Boreale

Geographia

Superficies: 476 chiliometrum quadratum

Tabula aut despectus

Samus: situs
Samus: situs
Insula Samos superne visa.

Administratio recensere

Usque ad annum 2010 Samus una cum Icaria et Furni fuit pars nomi sive praefecturae Sami. Reformatione administrativa anni 2010 (vide: Libellus Callicratis) praefecturae iura ad regionem Aegaei Borealis et ad tres demos Samus, Icaria et Furni, qui ex coagmentatione pristinorum demorum exstiterunt, delata sunt. Ab anno 2011 Samus simul est demus (Δήμος Σάμου) et unitas regionalis (Περιφερειακή Ενότητα Σάμου) regionis Aegaei Borealis. Insulae sunt fere 34 000 incolarum. Sedes administrativa est urbs homonyma Samos, olim etiam Bathy inferius (Κάτω Βαθύ) sive Portus Batheos (Λιμήν Βαθέος) vocata.

Geographia recensere

Insula Samus in Aegaeo orientali sita litori Asiae Minoris adiacet. Ab austro-oriente fretum longitutinis 6 km insulam a continente separat, quae loco, quo est minima freti latitudo, tantum 1.7 km ab Asia Minore distat. Fretum his diebus Fretum Mycales (Στενό τής Μυκάλης) vel Fretum Sami (Στενό Σάμου) vocatur (Turcice Dar Bogaz); appellatio antiqua fuit Septem stadia (Επτά στάδια). Insulae Icaria 19 km in occidentem, Chios 67 km in boreo-occidentem, Agathonesium 19 km in meridiem et Patmos 35 km in austro-occidentem versus sitae sunt.

Area insulae est 477.942 km².[3] Inde Samus magnitudine octava est insularum Graeciae. A promontorio Katabase (Ακρωτήρι Κατάβαση) ab occidente usque ad promontorium Gatos (Ακρωτήρι Γάτος) ab oriente longitudo insulae maxima est 44.3 km. Latitudo in insula media Kabos Aulacia (Κάβος Αυλάκια) a septentrionibus et Kabos Samiopulas (Κάβος Σαμιοπούλας) a meridie est 19 km.

Fere duas insulae partes colles sive montes altitudinis 150–900 metrorum tegunt. In montibus autem Cerces (Κέρκης) et Ampelos (Άμπελος) quaedam cacumina etiam super 900 metros surgunt; summus mons est Bigla (Βίγλα), qui in insula occidente arduus ex mari surgens altitudinem 1434 metrorum attingit. Fere una ex tribus insulae partibus (i.e. 160 km²) plana est.[4]

Insulae sunt quidam portus securi. In insula meridiana duo sinus magni sunt, Sinus Marathokampi (Κόλπος του Μαραθόκαμπου) ab austro-occidente situs, ab austro-oriente autem Sinus Pythagorii (Κόλπος του Πυθαγορείου) sive Sinus Teganii (Όρμος Τηγάνι). A boreo-oriente Sinus Batheos (Κόλπος Βαθέος) inter maximos Aegaei maris portus naturales numeratur.

A boreo-oriente Samus quaedam insulae non habitatae adiacent. Insula Samiopula, cui sunt quinque incolae,[5] ante litus meridianum iacet.

Historia recensere

Antiquitas recensere

Ut effossionibus archaeologicis demonstratum est, Samos iam Neolithico incolis frequens erat. Propter portus naturales semper medius mercaturae locus fuit. Apud antiquos multis cognominibus ornata est: Anthemis ('florens'), Pitiussa ('insula pinuum'), Dryussa ('insula quercuum'), Cyparissia ('insula cupressorum'), Phillas ('frondosa'), Parthenia sive Parthenoarussa ('virginea'). Praeterea insula ob fictilia rubra nitidaque nota erat, quae "vasa Samia"[6] Romani imitati esse videntur (vide etiam Terra sigillata). Ad summum potentiae fastigium insula Polycrate tyranno (532–522 a.C.n.) pervenit, qui classe sua imperii maritimi principatum obtinuit, postea autem a satrapa Persico Oroite pollicitationibus fallacibus in Asiam Minorem allectus captus et supplicio affectus est. Tria tum in insula Samo erant quae Herodotus[7] maxima ex iis quae apud Graecos viderat iudicabat ː templum Herae (Heraïon), aqua a fonte per montem effossum usque ad urbem ducta, moles in portu. Quae omnia potentiam et divitias Samiorum ostendebant.

Anno 479 a.C.n. insula pugna Mycalensi dominatione Persica liberata se Foederi Delio coniunxit. Seditio incolarum anno 440 a.C.n. a Pericle oppressa et Samus iterum Athenarum socia facta est[8].

Bello Peloponnesiaco (431–404 a.C.n.) Samus in Athenarum partibus contra Spartam permanens portum classi Atheniensi promptum et opportunum praebuit, in primis post cladem in Sicilia acceptam cum Peloponnesii magna classe coacta civitates Graecas Asiae Minoris et insulas circumiectas ad "libertatem" provocabant[9]ː anno 411 a.C.n. duces classis ibi coniuraverunt et regimen quadringentorum Atheniensibus imposuerunt. Cum vero Samiorum democratiam in oligarchiam mutare vellent, Samii fidem nautarum Atheniensium testati seditionem in exercitu moverunt quae quadringentos evertit[10]. Novos strategos una cum Samiis sibi elegerunt atque spe societatis cum Persis exsulem Alcibiadem revocarunt atque statim strategum fecerunt[11]. Democratia Atheniensium socia usque ad annum 404 a.C.n. permansitː tum dux Lacedaemoniorum Lysander bello victor incolas expulit et insulam exsulibus et oligarchis reddidit qui Spartae favebant[12].

Postquam Samus anno 387 a.C.n. denuo in dicionem Persarum venit, anno 365 a.C.n. Timotheus dux exercitus Atheniensis urbem per decem menses oppugnatam cepit[13], omnes incolas fugavit, et colonos (κληροῦχος) Atticos in insula sedes collocare iussit, qui, ut inscriptionibus elucet, rem publicam sive polin propriis magistratibus instructam condiderunt.

Demum Alexandro Magno mortuo insula a Perdicca Samiis reddita est anno 322 a.C.n..

Postea insula ad tempus sub postestate Ptolemaeorum fuit, una cum Antiocho Magno et Mithridate contra Romam pugnavit et anno 84 a.C.n. cum provincia Romana Asia coniuncta est.

Medium aevum recensere

Samus pars Imperii Romani Orientalis fuit. Ab anno 1304 ad 1329, et ab 1346 ad 1475, colonia Genuensis facta est. 1475 demum, quod post Constantinopolim captam Genuenses impetui Imperii Ottomanici resistere non iam potuerunt, paene omnes incolae insulam reliquerunt, qorum maxima pars Chium, quae tum adhuc colonia Genuensis fuit, alii in Asiam Minorem emigraverunt. Eodem tempore in insula pestis exorta est, ubi paucissimi homines, qui se in montes recesserunt, relicti sunt.

Dominatio Ottomanica recensere

Saeculo XVI medio res meliores factae sunt. Ut homines denuo in insula sedes collocarent, varia privilegia concessa sunt: Praetori navali Luzzalo (Kilic Ali) Bassae, qui insulam administravit, per omnem vitam vectigalia omnia constituta sunt; insula autonomia gaudebat; novis colonis, quorum multi filii fuerunt illorum, qui olim ex insula emigraverant (sic dicti Chiosamii), possessio fundi et libertas vectigalium per septem annos concessae sunt, praeterea posthac vectigalia minuta. His rationibus insula paulatim incolis copiisque rursus increvit.

Res novae recensere

 
Insigne principatus Samii

Anno 1770 in Graecia seditiones contra Imperium Ottomanicum ortae sunt, quae nomine Orlophica memorantur et ab Imperio Russico adiutae sunt. Post classem Ottomanicam prope Çeşme (Graece: Κρήνη) a navis Russicis funditus deletam insula ab anno 1771 ad 1774 ad Russiam pertinuit. Quamquam Samus postea sub dicionem Imperii Ottomanici revertit, tamen pace condiciones mercaturae opportunae constitutae sunt: Negotiatoribus Samiis merces suas, imprimis oleum et vinum, primo Smyrna et Constantinopoli, postea etiam in Russia, in Aegypto et in Europa vendere licuit. Portus creverunt, inter quos maximus Limen Batheos (Λιμήν Βαθέος), hodierna urbs Samos.

Sed non solum merces, sed etiam cogitationes commutatae sunt: Quidam homines, qui oppressionem Ottomanicam aegre dolerent, persuasiones sic dictae Illuminationis receperunt et nomine Francico Carmagnoles humanitatem, libertatem et democratiam appetiverunt. Adversariis, qui dominio Ottomanico faverunt, post multos annos victis ab anno 1807 ad 1812 contio democratica, quae de rebus publicis decerneret, instituta est duce quodam Georgio Logothete. Anno 1812 Carmagnoles potestate pulsi, Logothetes vexatus est. Rebus novis anni 1821 autem Georgius Logothetes denuo primas partes in insula obtinuit.

Bello rerum novarum Graeco (1821–1829) Graeci prope Samum Constantino Canare duce gravem victoriam navalem super Turcas vicerunt (1824). Tamen insula anno 1830 Imperio Ottomanico reddita, sed caput principatus facta est, quae larga autonomia gaudebat. Anno 1908 incolae rursus rebellaverunt, anno 1912 copiae Turcicae insulam reliquerunt, cum bellum contra regnum Italiae ortum est. Anno 1913 Samus demum pars regni Graeciae facta et posthac fortunas huius civitatis passa est.

Res oeconomicae recensere

Rei rusticae administratio maximos reditus fert, imprimis vinum, uvae passae oleum et a saeculo vicesimo etiam tabacum. Post secundum bellum mundanum multi incolae insulam reliquerunt, ut in urbibus continentis aut in aliis terris victus quaererent. Periegesis tandem, quae annis 1980 coepit, discessum finivit et nonnullos commovit, ut in insulam redirent. Incendiis autem anni 2000, quae latas insulae regiones vastaverunt, rursus multi incolae fugati sunt et industria, mercatura et periegesis ad tempus detrimenti ceperunt.

Samus aëroportum habet. Anno 1999 paene 160 000 hominum insulam visitaverunt. Numerus periegeticorum inter 2001-2005 valde deminutus postea denuo auctus est ita, ut ab anno 2007 quotannis fere 130 000 hominum in insula commeatum peragerent. Res memoria digna apud visitatores grata est "poculum Pythagorae", quod dicitur.

Reliquiae antiquitatis recensere

 
Unica columna adhuc stans Heraei Samii.

Maxima reliquiarum pars in et circa Pythagorium invenitur, quae urbicula supra moenia et moles Sami urbis antiquae a Polycrate erectae aedificata est. Ibi etiam fossa a quodam Eupalino Megarensis visitur, per quam aqua a magna fonte derivata ab hostibus secura in urbem deduci potuit.

Etiam gymnasium urbis hellenisticum una cum reliquiis stadii et thermarum Romanarum effossa sunt.

In planitie ante urbem antiquam sita est Heraeum, sanctuarium maximi momenti Herae deae dicatum. Dipteros aedes tempore Polycratis aedificata ad maxima templa Graeca pertinet. Fundamenta antiqua maxima ex parte conservata unam solam columnam adhuc stantem ferunt.

Index urbium recensere

nomen Latinum nomen Graecum incolae (2001) unitas popularis Fläche km2
Samos Σάμος 6348 Bathy 9.37
Bathy Βαθύ 2963 Bathy 43.64
Coccarium Κοκκάρι 974 Bathy 11.86
Carlobasium Καρλόβασι 6030 Carlobasium 21.00
Marathocampus Μαραθοκάμπος 1993 Marathokampos 48.10
Pythagorium Πυθαγόρειο 1711 Pythagorium 5.30
Mytilenii Μυτιληνιοί 2462 Pythagorium 34.93
Pagontas Παγόντας 1298 Pythagorium 34.16
Chora Χώρα 1422 Pythagorio 10.95

Homines in insula Samo nati recensere

  Si plus cognoscere vis, vide etiam Categoria:Incolae Sami.

Pinacotheca recensere

Notae recensere

  1. Nomen feminini generis. Invenitur apud Ciceronem, Livium,Nepotem, Suetonium, cett.
  2. Invenitur apud Horatium, Ovidium, Valerium Flaccum.
  3. Charles Arnold (ed.): Die Inseln des Mittelmeers. Ein einzigartiger und vollständiger Überblick. Marebuchverlag, Hamburgi 2008 (2. ed.), ISBN 3-86648-096-2.
  4. Παναγιώτης Χρήστου Μούρτζιος: Γεωμορφολογικά και υδρογραφικά χαρακτηριστικά που συνδέονται με την ανάπτυξη των χειμάρρων της νήσου Σάμου. Thessalonicae 2008, p. 47s. (Neograece)
  5. Vide de:Samiopoula
  6. Cicero: pro Mur. 36
  7. Thalia 60
  8. Thucydides I.115-117. Plutarchus, Pericles 24.1 et 25-28. Diodorus Siculus XII.28
  9. Thucydides, Historiae, liber octavus.
  10. Thucydides VIII.73-77
  11. Thucydides VIII.81 et 86-87
  12. Plutarchus, Lysander, 16.
  13. Demosthenes, De libertate Rhodiorum 9-10

Fontes recensere

Plura legere si cupis recensere

  • C. Habicht, "Samische Volksbeschlüsse der hellenistischen Zeit" in Athenische Mitteilungen vol. 72 (1957) pp. 152-274
  • Wolfram Martini, Cornelius Steckner: Das frühbyzantinische Klostergut. Das Gymnasium von Samos. Bonnae 1993, ISBN 3-7749-2478-3.
  • M. Schede, "Aus dem Heraion von Samos" in Athenische Mitteilungen vol. 44 (1919) pp. 1-46
  • Graham Shipley, A History of Samos 800-188 BC. Oxonii: Clarendon Press, 1987

Nexus interni

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Samum spectant.