Pythagorium (Graece Πυθαγόρειο) usque ad annum 2010 unus e quattuor demis Sami insulae fuit. Demi sedes fuit locus homonymus fere 1700 incolarum. Anno 2011 in administratione renovanda (vide: Libellus Callicratis) Pythagorium demo Samio coniunctum est, qui ex tunc totam insulam comprehendit, et "unitas popularis" (Graece: δημοτική ενότητα) demi Samii factum est.

Wikidata Pythagorium
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Graecia
Locus: 37°41′24″N 26°56′33″E
Numerus incolarum: 14, 1 426, 1 277, 1 272

Gestio

Procuratio superior: Samos Municipality, East Samos Municipality, Commune of Pythagorio

Tabula aut despectus

Pythagorium: situs
Pythagorium: situs

Urbicula Pythagorium in insula austro-orientali a Samo urbe 13 km in orientem versa in Chorae planitie sita est. In reliquiis antiquae urbis Sami aedificata est. Tempore Imperii Ottomanici nihil nisi custodia ibi in statione erat. Lycurgus Logothetes, propugnator Graeciae liberae, anno 1824 castrum erigi iussit. Saeculo undevicesimo medio in antiquis circa portum reliquiis novae sedes collocatae sunt, qui vicus Teganium (Τηγάνι) vocatus est. Urbiculae hodiernum nomen, quod notum illum Pythagoram, Sami filium, memorat, anno 1955 datum est.

Quondam vicus piscatorum nunc medius periegeseos insulae locus est.

Visu digna

recensere
  • Fossa a quodam Eupalino Megarensis facta, per quam aqua a magna fonte derivata ab hostibus secura in urbem deduci potuit.
  • Moenia antiqua
  • Thermae Romanae
  • Lacus Glyphas (Γλυφάδα)
  • Ecclesia subterranea Speliana (Μονή Παναγίας Σπηλιανής)
  • Castrum Logothetis
  • Ecclesia Metamorphosis
  • Reperta archaeologica in curia collocata
  • Museum archaeologicum
  • Museum palaeontologicum in vico Mytilinis situm
  • In planitie ante urbem antiquam Heraeum situm est, sanctuarium maximi momenti Herae deae dicatum, quod una cum antiquae Sami urbis reliquiis ab UNESCO Mundi Hereditas declarata est.

Vici sive "unitates locales" (Graece: τοπική κοινότητα)

recensere

Chora (Χώρα, f. sg.) annis 1849-1854 fuit caput insulae. Vicus 1400 incolarum (2001) in boreo-orientali homonymae planitiae margine situs est. Et Pythagorium et Mytilenii fere 3 km distant. Plurimi incolae agricultura ac periegesi vivunt. Etiam aëroportus Samius hac in regione sita est, prope olim piscatorum vicum Potocacium, quod est hodie locus periegeticus magni momenti. Litus eius pluries "vexillo caeruleo" ornatum inter maris Aegaei longissima numeratur.

Mytilenii

recensere

Mytileniis (Μυτιληνιοί, m. pl.) sunt 2500 incolarum (2001). Vicus in altitudine 150 metrorum situs a Pythagorio 7 km, a Samo urbe 12 km distat.

Vicus iam antiquitate, ut ex reliquiis munitionum conicitur, inhabitus erat; saeculo XVII denuo homines a Lesbo insula oriundi sedes collocaverunt et loco nomen a patria (Mytilene) deductum dederunt. Anno 1967 Mytileniis museum Palaeontologicum conditum est ad reperta regionis asservanda. Anno 1994 novum museum nomine Museum historiae naturalis Aegaei (Μουσείο Φυσικής Ιστορίας Αιγαίου) in meridiana vici margine situm collecta palaeontologica recepit et aliis collectionibus mineralogiae, geologiae, botanicae, zoologiae et artium popularium ("Folklore") auctum quotannis plus quam 30000 visitatorum attrahit.

Mauratzaei

recensere

Mauratzaei (Μαυρατζαίοι, m. pl.) in altitudine 350 metrorum siti 10 km a Pythagorio distat. Quondam propter fictilia ibi facta noti erant, quae quidem his diebus non nisi periegeticis venduntur. Etra vicum monasterium Timios Stauros (Τιμίος Σταυρός) anno 1592 conditum situm est.

Heraeum (Ηραίο, n. sg.) est locus periegeticus ad litus situm. Vico olim piscatorum in Chorae planitie sito sunt fere 500 incolae (2001). Sanctuarium antiquum et UNESCO Mundi Hereditas Heraeum vicinum est.

Nexus externi

recensere