Vita Periclis (Plutarchus)
Vita Periclis est biographia Periclis, demagogi et strategi Atheniensis, a Plutarcho composita, qui eam in Vitis Parallelis cum viro Romano Quinto Fabio Maximo Cunctatore contulit, videlicet quia uterque magistratibus ordinariis (strategia et consulatu[1]) instructi primas partes in republica per multos annos egerunt atque proelium cum validioribus adversariis (Peloponnesiis et Hannibale) recusantes agros suos et sociorum vastari passi sunt. Modernis vero Pericles persona historica Fabio Maximo multo maior videtur et homines inter se plurimum differunt. Haec vita quinto decimo saeculo a Lapo Florentino, sexto decimo a Guilielmo Xylandro Latine versa est.
De fontibus
recensereMulta legit ut solebat Plutarchus ad biographiam componendam nec deerant fontes.
- Rerum gestarum scriptoresː Thucydiden quinquies nominat[2] cuius iudicia saepe refert ut exstantibus Historiis liquet; item bis Ephorum[3] qui historiam universalem conscripsit hodie quidem deperditam sed quam Diodorus Siculus plerumque sequebatur. Alios quoque adhibuit quos fide non omnino dignos iudicabatː Durim Samium[4], Stasimbrotum Thasium[5]; Idomeneum Lampsacenum[6], Ionem Chium[7].
- Philosophiː plerique philosophi Graeci antiqui de politica disseruerunt. Ita Plutarchus Platonem nominat[8] cuius doctrinam sequebatur et qui minus benigne de Pericle iudicabat quam Thucydides et alium Socratis discipulum Aspasiam, Periclis amicam, philosophantem ostendentem, Aeschinem[9], et discipulum Platonis Heraclidem Ponticum[10] et Aristotelem[11] et Theophrastum[12]. Fit ut non certum auctorem memoret sed fabulam in scholis philosophicis divulgatamː Periclem gubernatori navis sole deficiente perterrito pallio oculos velasse atque interrogasse num quid formidulosum esset[13].
- Poetae comiciː poetae comoediae veteris ad eventa et viros publicos sui temporis alludere solebant, maligne quidem quoniam risum movere cupiebant. Nihilominus Plutarchus versus eorum et iocos iure referebat per quos rumores et opiniones illius temporis divulgabantur. In hac vita memorantur Aristophanes[14], Cratinos[15], Eupolis[16], Hermippos[17], Plato comicus[18], Teleclides[19].
Hodie Plutarchus praecipuus fons de vita privata, familia, educatione, certaminibus publicis cum adversariis habetur quia Thucydides omnia ista praeteriit et consilia publica tantum et auctoritatem maiestatemque qua ille magnus vir democratiam Atheniensium solus gubernabat lectori patefacere voluit. Ipse Plutarchus tamen quantum difficile esset veritatem dinoscere fatebatur quia qui multa post saecula scripserunt ipsa longinquitate temporis a rebus prohiberentur, qui ipso eventorum tempore scripserunt sive odio et invidia sive favore et adsentiendo veritatem depravarent[20]. Quocirca decretis publicis et inscriptionibus quoque utebatur, si quae huiusmodi cognoverat[21]
De morali descriptione
recensereOmnes vitae Plutarchi ad moralem investigationem et iudicium magis spectant quam ad historicam aut politicam. In quo multum a Thucydide differebat qui moralia a politicis secernebat. Ita Plutarchus Periclis contumaciam praecipuam causam belli Peloponnesiaci fuisse aestimabat[22] cum rex Spartae Archidamos moderatior ei videretur, Thucydides contra bellum inevitabile esse putabat ob metum Lacedaemoniorum adversus crescentem Atheniensium potentiam. Nec laudationes Thucydidis praeteribat sed postremo iudicio magistri sui Platonis consentiebat Periclem pecunia publica et largitionibus populum corrupisse et insatiabilem fecisse[23]. Nec iniurias civitatibus Graecis ab imperialismo Atheniensi factas dissimulabat.
Ex altera parte incorruptus[24] et bono publico devotus erat. Laudabat incruentam et mitem dominationem[25], auctoritate vitae et dicendi facultate partam, quam maxime admirabatur monumenta quibus urbem suam velut aeterna gloria vestierat[26].
Summarium
recensereRes ipsa ita disposita estː
- Praefatioː utilia esse opera quae ad virtutem imitatione provocant (1-2)
- De gente et educatione (3-6)
- Quid domi egerit et quomodo duces oligarchorum superarit (7-16)
- Quid belli egerit et quomodo imperium maritimum Atheniensium auxerit (17-36)
- De morbo et morte (37-38)
- Conclusioː virum admirabilem fuisse Periclen qui cognomen "Olympium" sibi iure meruerit (39)
- Comparatio amborum virorum vitae Fabii Maximi subiuncta (1-3 = 28-30)
Notae
recensere- ↑ Fabius Maximus dictator quoque fuit anno 217 a.C.n. per nonnullos menses, qui magistratus tum salvis legibus creabatur.
- ↑ 9.1; 15.3; 28.2 et 8; 35.5
- ↑ 27.3 et 28.2
- ↑ 28.2-3
- ↑ 8.9; 13.16; 26.1; 36.5
- ↑ 10.7; 35.5
- ↑ 5.3 et 28.7
- ↑ 7.8; 8.2; 15.2; 24.7
- ↑ 24.6 et 32.5
- ↑ 27.4 et 35.5
- ↑ 4.1; 9.2 = Constitutio Atheniensium 27.3-4; 10.8 = Constitutio Atheniensium 25.4; 26.3; 28.2
- ↑ 23.2; 35.5; 38.2
- ↑ 35.2. CF. fortasse 5.6 de Zenone.
- ↑ 26.4 et 30.4 = Acharnanenses 524-527.
- ↑ 3.5 et 13.8-9.
- ↑ 3.7 et 24.10
- ↑ 33.8
- ↑ 4.4
- ↑ 3.6 et 16.2
- ↑ 13.16ː Οὕτως ἔοικε πάντη χαλεπὸν εἶναι καὶ δυσθήρατον ἱστορίᾳ τἀληθές, ὅταν οἱ μὲν ὕστερον γεγονότες τὸν χρόνον ἔχωσιν ἐπιπροσθοῦντα τῇ γνώσει τῶν πραγμάτων, ἡ δὲ τῶν πράξεων καὶ τῶν βίων ἡλικιῶτις ἱστορία τὰ μὲν φθόνοις καὶ δυσμενείαις, τὰ δὲ χαριζομένη καὶ κολακεύουσα λυμαίνηται καὶ διαστρέφῃ τὴν ἀλήθειαν.
- ↑ 8.7; 13.14; 21.3; 30.3; 31.5.
- ↑ 29.8 et Comparatio 30.1
- ↑ 9.1ː πρῶτον ὑπ' ἐκείνου φασὶ τὸν δῆμον ἐπὶ κληρουχίας καὶ θεωρικὰ καὶ μισθῶν διανομὰς προαχθῆναι, κακῶς ἐθισθέντα καὶ γενόμενον πολυτελῆ καὶ ἀκόλαστον ὑπὸ τῶν τότε πολιτευμάτων ἀντὶ σώφρονος καὶ αὐτουργοῦ. Cf Plato, Gorgias 515e
- ↑ 15.3ː ἀδωροτάτου περιφανῶς γενομένου καὶ χρημάτων κρείττονος... μιᾷ δραχμῇ μείζονα τὴν οὐσίαν οὐκ ἐποίησεν ἧς ὁ πατὴρ αὐτῷ κατέλιπε. Cf Comparatio 30.5-6.
- ↑ 15.1-3 et 39.1
- ↑ 12-14 et Comparatio 30.7
Editiones
recensere- Collection des Universités de Franceː Robertus Flacelière et Aemilius Chambry (curatores), Vies. Tome III, Périclès-Fabius Maximus, Alcibiade-Coriolan, Parisiis, 1964. Textus Graecus, apparatus criticus, versio Francogallica, adnotationes.
Plura legere si cupis
recensere- Didericus Meinhardus Ringeling, Quaestiones de Plutarchi vita Periclis, Lugduni Batavorum, 1879
- Anton Powell, "Périclès chez Thucydide et chez Plutarque", in Ombres de Thucydide, 2010ː 93-104
- Christophe Pébarthe, "Périclès, au-delà de Thucydide", in Ombres de Thucydide, 2010ː 463-489
- Hermann Sauppe, Die Quellen Plutarchs für das Leben des Perikles, Göttingen, in der Dieterichschen Buchhandlung, 1867
- Philip A. Stadter, A Commentary on Plutarch's Pericles, University of North Carolina press, 1989 Recensio critica