Acharnenses

comoedia Aristophanis

Acharnenses (Graece Ἀχαρνῆς) est comoedia Aristophanis primum 425 a.C.n. in certaminibus Lenaeis acta. Tertia est quam scripsit, prima quam servavimus[1]. Hoc anno Aristophanes palmam rettulit, secundas Cratinos, tertias Eupolis. In hac fabula ut in multis aliis pacis causam auctor agit - septimum iam annum bello Peloponnesiaco Athenienses tum vexabantur - et demagogos popularis factionis vituperat. Acharnenses erant incolae magni demi rustici Atheniensium civitatis quorum agri quotannis vere a Lacedaemoniis vastabantur[2]ː ultionis cupidi ad bellum inexpiabile cives suos incitabant. Poeta tragicus Euripides quoque in hac fabula comparet cuius tragice dicendi genus comice imitatur Aristophanes.

Dicaeopolis talem cistam carbonum infantem esse fingit

Summarium recensere

Dicaeopolis ("Iustacivitas") primus ad concilium populi, ecclesiam a Graecis dictam, mane advenit. Cives suos res publicas negligentes et magistratus tardius advenientes vituperat. De pace enim componenda agere cupit quia iamdiu e rure profugus intra moenia urbis miseram vitam agit. At Amphitheus ("Semideus") qui cum Lacedaemoniis indutias faciendas proponere vult iussu praeconis expellitur. Deinde legati e Persis reduces et aurum pollicentes "oculum regis" Pseudartaban in consilium introducunt. Qui Persice loqui simulatː at unus ex eunuchis Dicaeopoli bene notus cinaedus Atheniensis manifestus est. Mox legatus e Thracia redux auxilia a socio Sitalce missa laudat, qui tamen latrones potius quam milites esse videntur. De civitate sua et democratia desperans Dicaeopolis tum per Amphitheum sub liquoris in laguncula inclusi forma indutias triginta annorum sibi uni omissa cetera civitate a Lacedaemoniis impetrat.

In vicum suum igitur ei tranquille redire licet ubi Dionysia rustica celebrare incipit. Tum vero senes Acharnenses (e quibus chorus constat) eum ut patriae proditorem dilacerare volunt. Dicaeopolis saccum carbonis rapit atque eum cultro transfixurum minatur nisi causam capitis agere sibi liceat (quae parodica imitatio scaenae cuiusdam Telephi Euripidei cognoscitur ubi Telephus Orestem obsidem rapit). Ut miserationem moveat Dicaeopolis primum ad Euripidem contendit atque pannos ceterumque supellectile miserandum Telephi mendici poetam rogat. Quo apparatu oratione ostendit quam ex futili causa bellum ortum esset ob Aspasiam aliaque scorta et quanto emolumento paucis iuvenibus esset dum ipsis Acharnensibus iam senioribus detrimento et molestiae est[3]. Militi glorioso Lamacho tum eum increpanti fortiter respondet et in fine a choro absolvitur[4]. Sequitur parabasisː coryphaeus poetae merita extollit et levitatis Athenienses incusat[5].

Dicaeopolis nundinas privatas in agro suo facit ad quas Atheniensium hostes accedere possunt quoniam ille locus iure indutiarum exceptus est. Primus venit vir Megarensis esuriens[6] qui duas filiolas suas in porcellarum speciem permutatas vendere cupit. Ipse salem et allium quaerit, quae merces ante bellum ab ipsis Megarensibus in primis vendebantur. Ita Aristophanes Atheniensibus ostendit non eos tantum bello laborare. Vis comica huius scaenae e Megarica dialecto imitata nascitur[7]. Deinde incedit vir Boeotius et ipse Dorice loquens et omni genere ciborum abundans. Aliquid quod in Boeotia desit emere cupit. Postremo sycophantam (hoc est delatorem) ligatum et in cista involutum secum in Boeotiam refert. Delatores enim Athenis maximum malum esse existimabat poeta.

Ne stillicidium quidem pacis suae cum quoquam communicare patitur nisi cum quadam femina quae nocte matrimonio proxima maritum domi manere cupitː etenim solae feminae culpa belli carent. Tum Lamachus qui Choarum (Latine Congiorum) ferias celebrare in animo habebat ad limitis custodiam mittitur. Sorti ingemit et arma induit dum epulum eximium sibi parat Dicaeopolis illis mercibus quas a Boeotio emit. Mox ipse ad Choas celebrandas proficiscitur. Lamachus non multo post redit vulneratus et doloris impatiens, simul Dicaearchus victor (celerrime omnium congium vini siccavit) ex epulo redux et duabus puellis fultus velut triumphans domum suam petit et vicinum Lamachum crudeliter deridet.

Notae recensere

  1. Revera illae tres primae comoediae sub nomine Callistrati certaverunt (vide argumentum antiquum).
  2. Thucydides, Historiae II.19-20.
  3. Versus 490-556.
  4. Versus 557-627.
  5. Carolus Rehdantz, De parabasi in Aristophanis Acharnensibus commentatio, Magdeburg, 1862
  6. Edictum 'Megarense' quod potius quam abrogare anno 431 a.C.n. bellum gerere maluit Pericles merces Megarensium a mercatu Athenarum et sociorum prohibebat. Quin etiam ineunte bello Athenienses Nisaea, portum Megarensium, occuparunt atque civitatem oeconomice obsidebant (Thucydides IV.66sqq.).
  7. Versus 725-835.

Plura legere si cupis recensere

Nexus externi recensere