Demagogus (Francice demagogue > Graeco demos 'populus, vulgus' + ago 'ferre'), vel plebicola[1] vel publicola,[2] est dux civilis in democratia qui animi motus, timores, praeiudicatas opiniones, et ignorantiam inferiorum classium socioeconomicarum provocat ut potestatem capiat et propositis civilibus faveat. Demagogi ad discrimen civitatis tractandum deliberationi plerumque adversantur et actionem proximam et aliquando violentam suadent; adversarios moderatos et providos infirmos vel etiam debiles appellant. Demagogi in democratiis post tempus democratiae Athenarum antiquarum oriuntur. Prima infirmitate democratiae abutuntur: quia populis est potestas ultima, nihil prohibet ne populi hanc tradant potestatem homini qui improbissimos allicit.

Exemplum saeculi vicensimi: Iosephus McCarthyRecensere

 
Senator Iosephus McCarthy, demagogus Americanus.

Iosephus McCarthy[3][4][5] fuit Senator Civitatum Foederatarum ex civitate Visconsinia ab 1947 ad mortem, anno 1957. Quamquam orator debilis,[6][7] innotuit in Civitatibus Foederatis annis 1950 ineuntibus, aetate ex eo Aetas McCarthyana aliquando appellata, cum neglegenter et ferociter pronuntiaret locos altos in republica et militia Civitatum Foederatarum communistis infestos[8] fuisse,[9] secundum Terrorem Rubrum augens. Ad ultimum, ab Eduardo R. Murrow aliisque fortibus scriptoribus actorum et politicis provocatus, quia documenta eius affirmationum dare non potuit, notatus est a Senatu anno 1954, et gratiam etiam apud homines inscitos mox amisit.[10]

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. Etiam plebis dux. D. P.Simpson, Cassell's Latin Dictionary (Novi Eboraci: Wiley Publishing, 1968), 689.
  2. John C. Traupman, Latin and English Dictionary, ed. 3a. (Novi Eboraci: Bantam Books, Random House, 2007), 513. Etiam concionator (Ainsworth's).
  3. Rovere 1996.
  4. "Joe McCarthy may have been the most destructive demagogue in American history" (Wicker 2006:5). "McCarthy's Senate colleagues voted sixty-seven to twenty-two to censure him for his reckless accusations and fabrications" (Wicker 2006: tegmen posterius).
  5. "Joe McCarthy was a demagogue, but never a real leader of the people" (Johnson 2006:193). "McCarthy represented what Richard Hofstadter called 'the paranoid style of American politics'" (Johnson 2006:193–194). "While he never approached the importance of a Hitler or a Stalin, McCarthy resembled those demagogic dictators by also employing the techniques of the Big Lie" (Johnson 2006:194).
  6. "What Qualifies as Demagoguery?" (History News Network).
  7. "Unlike most demagogues, McCarthy did not give stem-winding, highly emotional speeches. Rather, he spoke in a monotone, even as he made his most outrageous charges. The delivery lent credence to his accusations, in that they seemed to be unemotional and therefore 'factual'" (Mayer 2007).
  8. Anglice infested (verbum McCarthyanum).
  9. Barrett 1991:108.
  10. Wicker 2006.

BibliographiaRecensere

Nexus externiRecensere

  Vicicitatio habet citationes quae ad Iosephum McCarthy spectant.