Annus 425 a.C.n. e serie paginarum brevium de annis.

Millennia: millennium 2 a.C.n. · millennium 1 a.C.n. · millennium 1
Saecula: saeculum 6 a.C.n. · saeculum 5 a.C.n. · saeculum 4 a.C.n.
Anni: (431 a.C.n.) · 430 a.C.n. · 429 a.C.n. · 428 a.C.n. · 427 a.C.n. · 426 a.C.n. · 425 a.C.n. · 424 a.C.n. · 423 a.C.n. · 422 a.C.n. · 421 a.C.n. · (420 a.C.n.)


Sphacteria et Pylos.

EventaRecensere

  • Bellum Peloponnesiacum: vere in Sicilia invitantibus incolis Locrii et Syracusani Messanam occupant. Peloponnesii ducente novo rege Agide II rura Attica vastant. Strategos Atheniensis Demosthenes Pylum in litore Messeniae - locum tum desertum - occupat et munit. Ad hoc hostium intra Peloponnesum positum praesidium oppugnandum Lacedaemonii milites ex Attica et classem sexaginta navium a Corcyra revocant. Iamque Pylum terra marique obsidebant cum classis hostium properanter adveniens eos in ipso portu navali proelio vicit. Tum in insula Sphacteria quae îllum portum claudebat nec habitari solebat multi hoplitae Spartani a suis et commeatu interclusi sunt. Quamobrem ephori illos viros ob paucitatem Spartanorum civium servare magni facientes indutias petiverunt dum legatos Athenas de pace mitterent. Cleone demagogo hortante Athenienses tam duras condiciones imponebant ut dimissis indutiis rursus bellum gerere maluerint. Cum obsidio expspectato diuturnior foret, Cleon et Demosthenes copias leviter armatas una cum hoplitis in insulam egredi iusserunt et Lacedaemonios multitudine hostium circumventos ad deditionem coegeruntː e 420 hoplitis 292 vivi capti sunt, inter quos 120 veri cives Spartani e nobilibus gentibus erant, quos Athenis posthac custoditos interfecturos sese minabantur Athenienses si in posterum Peloponnesii rursus Atticam invaderent. Qua victoria freti in Corinthiam quoque incursionem navalem fecerunt. Corcyrae bello civili atroci finem imposuit caedes reliquorum optimatium ab Atheniensibus captorum. Qui Anactorium quoque, Corinthiorum coloniam ad ostium sinus Ambracii positam, eadem aestate ceperunt. Interim bellum in Sicilia non remittitur.

NatiRecensere

  Nati huius temporis desiderati (additis natis, hanc formulam remove)

MortuiRecensere

  Mortui huius temporis desiderati (additis mortuis, hanc formulam remove)