Cleon (mortuus ad Amphipolim 422 a.C.n.) fuit demagogus et strategus Atheniensis qui Pericle mortuo cives suos ad bellum contra Lacedaemonios maxime instigabat. Ad fastigium gloriae suae anno 425 a.C.n. pervenit cum, scientia militari strategi Demosthenis fretus, hoplitas Spartanos in insula Sphacteria circumclusos ad deditionem coegit. Imperitiam suam in rebus militaribus manifestam mox fecit, cum ad Amphipolim oppugnandam 422 a.C.n. missus essetː multo inferiore exercitu victus sua negligentia et Brasidae praestantiore ingenio turpiter periit postquam sescentos optimos milites amisit. Anno sequenti Pax Niciae facta est. Cleonis magniloquentia et bellicositas ab Aristophane in comoediis irridebatur. Ipse Thucydides in Historiis eum ridiculum faciebat 'odisse eum putatur quia dicendi facultate ad suum exsilium aliquid contulisse videtur).

FontesRecensere

Plura legere si cupisRecensere

Nexus externiRecensere