Equites (Aristophanes)

comoedia Aristophanis

Equites (Graece Ἱππεῖς) sunt comoedia Aristophanis. Anno 424 a.C.n. Lenaeis acta primum praemium rettulit; secundus fuit Cratinos, tertius Aristomenes. Primum tum Aristophanes qui tria priora opera sub Callistrati nomine ediderat suo nomine certavit et chorum docuit[1]. Comoedia politica in primis erat in quam tres personae tum in re publica Atheniensi eminentes dilucide inducebanturː Cleon, demagogus et Aristophanis inimicus, Nicias Demosthenesque qui ut ipse Aristophanes equitibus hoc est optimatibus Atheniensibus favebant[2]. Quam venales et mendaces essent demagogi qui favorem popularem adfectabant, quam credulus invicem populus, ostendere volebat poeta. Simul in hominem ipsum tum Athenis potentissimum invehiturː Cleonem.

Equites

PersonaeRecensere

  • Demos (Populus), senex stultus
  • Servus A = Demosthenes strategus qui anno priore Spartanos hoplitas in insula Sphacteria prope Pylum vicerat.
  • Servus B = Nicias, strategus Atheniensis et pacis fautor
  • Servus Paphlagonius = Cleon, demagogus et popularium factionis dux.
  • Botularius
  • Chorus equitum

Actio Athenis in colle Pnyx agitur. Scaena Demi domus aditum ostendit.

SummariumRecensere

  • Prologusː e domo Demi exeunt duo servi (Demosthenes et Nicias) qui de novo servo Paphlagonio nuper empto querunturː ille enim animum domini facultate dicendi velut fascinavit et effecit ut coservi iussu Demi vapulent nisi sibi pecuniam dederint. Demostheni menti occurrit remediumː per Niciam oraculorum fasciculum diligenter a Cleone custoditum subripit atque ita comperit decrevisse fata ut ab homine etiam peiore et impudentiore, botulario quodam, Cleonis regnum subverteretur. Forte quadam divina ecce incedit in scaenam botularius merces ad nundinas portans. Paulatim ei primum dubitanter reluctanti Demosthenes persuadet ut rempublicam capessat. Nonne omnia ad civitatem administrandam habere qui, Musarum omnino expers et litteras vix dinoscens, insuper humilissimo loco natus ceteros mercatores impudentia et nequitia superet ? In hac scaena Aristophanes oraculorum interpretationem in tragoediis consuetam parodice imitatur[3].
  • Parodos et agonː at cum expergefactus Paphlagon e domo egreditur botularius fugam capessit. A choro equitum retrahitur turmatim tum in orchestram intrantium et ad pugnam adversus Cleonem hortantium[4]. Sequitur longa altercatio qua botularius ab equitibus et Demosthene confirmatus cum Paphlagone obscenis conviciis et impudentissimis accusationibus scurriliter certat. Cleon victus ad boulên (senatum Atheniensium) confugit. Quem botularius sequitur.
  • Parabasisː coryphaeus ad spectatores versus eis rationem dat cur hucusque poeta chorum non petierit atque sub nomine alieno certare maluerit. Levitatem Atheniensium qui praecessores Aristophanis male mulcaverint incusat; simul prudentiam laudat poetae qui artem suam perdiscere voluit antequam ad aures tam delicatas adiret. Chorus Posidonem (equitum deum) et Athenam (civitatis deam) invocat. Virtutem maiorum et equitum canit.
  • Agon secundusː botularius redux narrat quomodo apud consilium quingentorum (boulê) adversarium demagogia superarit. Qui mox et ipse advenitː tum altera altercatio inter eos fit. Litis arbitrum Demum eligunt ante quem merita sua extollunt et adulatione donisque certant. Paphlagon victus ad collectaneum oraculorum decurritː at maius etiam collectaneum e domo profert botularius. In hac parte quoque botularius semper maiora dicit quam adversarius. Deinde arte coquinaria certantː uterque fercula suculenta Demo adponunt. Victo in fine Paphlagone quod maximam deliciarum partem in cista sibi servasset, potentia ad botularium transfertur qui verum nomen suum tum detegitː Agoracritos.
  • Secunda parabasis et exodosː postquam coryphaeus orationem ad spectatores habuit viros quosdam tum notos vituperantem Agoracritos nuntiat se ita Demum excoxisse ut e sene iuvenis ac ex obtuso perspicax fieret (Medeae et Peliae fabulae parodia evidens). Ac re vera Demus mox in scaenam incedit talis qualis bellorum adversus Persas aetate fuerat (nam Aristophanes erat laudator temporis acti). Tum Agoracritos sub specie pulcherrimarum puellarum quibuscum beatam vitam ruri degeret ei triginta annorum indutias cum Lacdaemoniis offert[5]. Cleon/Paphlagon vero Agoracriti artificium exercere cogitur et botulos ad portas vendet.

NotaeRecensere

  1. Versus 512 sqq.
  2. Versibus 736-40 ita Populum persona reprehenditː σὺ γὰρ ὅμοιος εἶ τοῖς παισὶ τοῖς ἐρωμένοις· τοὺς μὲν καλούς τε κ' ἀγαθοὺς οὐ προσδέχει, σαυτὸν δὲ λυχνοπώλαισι καὶ νευρορράφοις καὶ σκυτοτόμοις καὶ βυρσοπώλαισιν δίδως = "Nam tu, ut pueri ab amantibus lacessiti, bonos homines non admittis sed lucernariis aut coriariis aut restiariis te tradere soles".
  3. Versus 195-212.
  4. Versus 257 sqq.ː παῖε παῖε τὸν πανοῦργον καὶ ταραξιππόστρατον καὶ τελώνην καὶ φάραγγα καὶ Χάρυβδιν ἁρπαγῆς, καὶ πανοῦργον καὶ πανοῦργον· πολλάκις γὰρ αὔτ' ἐρῶ.
  5. Bellum Peloponnesiacum enim tum saeviebat.

BibliographiaRecensere

Editiones et commentariiRecensere

Plura legere si cupisRecensere

Nexus externiRecensere