Ecclesiazusae
Ecclesiazusae (litteris Graecis Ἐκκλησιάζουσαι), sive Latine Contionatrices,[1] est comoedia Aristophanis anno fere 392 acta[2]. Circiter tredecim anni a Ranis elapsi sunt quibus Aristophanes non quidem scribere desiit, sed quod docuit nobis deperditum est. Tertia comoedia est quae primas partes feminis adsignat, post Thesmophoriazusas et Lysistratam. Hoc est argumentumː feminae Athenienses, vestes virorum gerentes, in concilium civium incognitae eunt, ubi res novas proponunt et legem perferuntː omnia omnium communia fore.
In hac fabula reperitur longissimum linguae Graecae vocabulum, λοπαδοτεμαχοσελαχογαλεο..., nomen ferculi[3].
Personae
recensere- Praxagora, femina Atheniensis, coniurationis dux et Blepyri uxor. Nomen "quae in foro agit" vel "quae in concione agit" interpretari licet.
- Blepyrus, Praxagorae maritus
- Blepyri vicinus
- Chremes, civis Atheniensis
- Chorus mulierum Atheniensium
- Accedunt variae mulieres et viri anonymi, tres anus decrepitae, formosa puella, formosus adulescens, praeco femina, Praxagorae ancilla.
Res Athenis geritur. Scaena angiportum in quo Blepyrus et Praxagora habitant ostendit.
Summarium
recensere- Prologusː in via pro domo ante lucem Praxagora coniuratas feminas exspectat quas calceos, pallium, baculum dormientibus maritis subripere iussit atque barbas fictitias sibi consuere. Ipsa viriliter vestita est. Paulatim conveniuntː nam constituerunt locum virorum in comitiis praeoccupare ad novas leges furtim perferendas. Apud populum diserte dicere variis exercitationibus comice discunt antequam iter faciant. Optimus orator Praxagora ipsa a ceteris iudicatur quae populo demonstret quanto feminae viris meliores sint ita ut imperium illis tradere placeat. Praecipua feminarum laus invenitur quod numquam aliquid novent sed omnia ut olim (ὥσπερ καὶ πρὸ τοῦ) facere soleant[4]. Econtra viri semper aliquid novi temptare cupiunt.
- Parodosː chorum facientes feminae ad forum cantantes proficiscuntur viros vituperantes quod ad trium obolorum stipendium accipiendum tantummodo rem publicam curent[5].
- Episodiaː Blepyros, Praxagorae maritus, naturali necessitate impulsus e domo exit uxoris palliolo et Persidibus calceis indutus quia cum e somno evasit nec vestes suas nec uxorem invenit. Tum vicinus ei occurrit quid fiat quaerens. Cum Blepyrus respondet se timere ne uxor ad moechum exierit vicinus eadem se pati fatetur. Ad populi comitia ire quamvis volens non potest quia nec pallium nec calcei praesto sunt nec uxor adest. Moc Chremes quidam e comitiis rediens eos adit atque magnum numerum ignotorum sibi hominum pallido colore, velut ac si omnes sutores fuissent, deliberationi adfuisse nuntiat e quibus unus dicendi peritissimus legem rogavit qua summum imperium Athenis mulieribus mandaretur. Quod multo plausu statim decretum est. Blepyrus hoc consilium fortasse non pravum fuisse siquidem tamen feminae maritis cibum non recusabunt qui Venereum munus prius non absolverintː nam in praeterito tempore absurdissima decreta Atheniensibus semper feliciter vertisse commemorat[6]. Tum tres viri domum redeunt.
- Stasimonːintrant triumphaliter feminae et barbas celeriter exuunt vestesque commutant.
- Agonː Blepyrus Praxagoram in virili pallio deprehendit atque eum adulterii convincere conatur. At illa ad partum ab amica vocatam esse se respondet nec ad Venerem nisi unguentatam ire solere. Cum unguento non fragraret maritus nihilominus eam vituperat quod domi necessario manendo tres obolos perdiderit et num sciat quid decretum sit quaerit. Nescire simulat Praxagora et Blepyro nuntiante aperte laetatur. Chremes eos convenit et vir uterque quid feminae in republica mutaturae sint rogant. Praxagora consilium suum explicatː divitias, cibum, vestes omnium civium communia erunt ita ut pauperes non iam sint[7] (servi pro eis laborabunt) nec lites aut iudicia. Item feminae omnium virorum communes erunt[8] ita ut seniores iuniores educent velut ac si omnes proprii liberi essent. Nihilominus antequam formosam puellam adire viro liceret omnibus veteribus et deformibus feminis quae cum eo concubare cupient primum satisfacere debebit[9], ne quisquam iucunda Venere careat. Postremo Blepyrus qui talis uxoris maritus esse gloriatur et Chremes qui bona sua in commune conferre decernit propositum non aspernantur.
- Chorusː intervenit, fortasse saltando. Certe nullus textus traditur.
- Episodiaː Chremes bonorum suorum velut pompam ad publicum repositorium ducit dum homo ignotus eum lacessit stultum esse dicens bona quae quis labore et parsimonia sibi paraverit ita gratis publico tradereː exspectare se malle dum sciat quid ceteri faciant. Interim praeco magnam cenam publicam omnibus apertam esse nuntiat. Statim homo avarus cena frui vult, non tamen statim sed 'serius' bona depositurum pollicetur. Exeunt et e fenestra formosa puella suum amatorem Epigenem anxie exspectans apparet dum anus vicina eam speculatur. Statim atque advenit Epigenes anus eum adprehendit atque nova lege freta eum reluctantem domum trahit. Formosa puella eam contumeliosis verbis[10] deterret. Non diu laetantur nam vetustior et deformior mulier occurrit atque tertia horrenda magis quam priores quae miserum iuvenem alia in aliam partem distrahunt.
- Chorusː saltatio
- Exodosː ancilla Praxagorae ebria satis Blepyrum tardantem cum nonnullis puellis ad cenam invitat. Blepyrus ad spectatores conversus lautam cenam omnibus paratam esse pollicetur ... siquidem domum ibunt[11]. Item Coryphaeus iudices hortatur ut sibi palmam adsignent quamvis primus ordine comoediam egerit et recentiorum tantum meminisse soleant. Quae solae reliquiae sunt veteris parabasis quae mediis fabulis occurrere solebat. Postremo Bacchico clamore chorus saltando et cantando ad cenam pergit.
De argumento et forma
recenserePraxagora communismi genus proponit qui similitudines non dubias cum Platonis utopia in Republica praebet[12] quae post viginti annos publicata est. Itaque commentatores existimant iam tum quarto saeculo ineunte speculationes tales divulgatas esse, de quibus coniecturae tantum fieri possunt. Fortasse non tam novabant quam Spartanos mores spectabant et in melius interpretabantur. Apud Aristophanem illae elucubrationees comice et satirice referunturː cum enim novae leges a Praxagora latae adhiberi incipiunt difficultates oriuntur[13]
Multi critici Ecclesiazusas non iam inter veteris comoediae fabulas reponunt sed ad mediam comoediam pertinere volunt vel saltem transitionem inter duas formas percipiunt. Chori partes enim minimae fiuntː saltare saepius quam cantare videtur. Parabasis excidit nisi quod ultimis versibus coryphaeus iudicum benevolentiam captat et longissimum verbum 'suffocationis' (Graece πνῖγς) vestigium videri potest quae parabasis primam partem claudere solebat. Sed invectivae adversus rivales aut demagogos paene omnino absunt quod fortasse cum summissis post bellum Peloponnesiacum Athenis coniungendum est. Nam ad res quae tum in Graecia gerebantur parum alluditur. Ne verus agon quidem superest qui disputationibus inter duas partes prius constabatː Praxagora sola consilum quoddam explicat dum argumentis quae a marito aut vicino obiciuntur respondet.
Notae
recensere- ↑ Aliter Concionatrices, Contionantes, Concionantes. Aristophanis facetissimi Comoediae undecim (Basileae: Cratander, 1532); vide paginam tituli et synopsin manu scriptam.
- ↑ Georgius Goetz, De temporibus ecclesiazuson Aristophanis, Lipsiae, Teubner, 1874.
- ↑ Versus 1169-75.
- ↑ Versus 214-230.
- ↑ 308-10ː νυνὶ δὲ τριώβολον ζητοῦσι λαβεῖν, ὅταν πράττωσί τι κοινὸν ὥσ- περ πηλοφοροῦντες
- ↑ 473-5ː λόγος γέ τοί τις ἔστι τῶν γεραιτέρων, / ἀνόηθ᾽ ὅσ᾽ ἂν καὶ μῶρα βουλευσώμεθα, / ἅπαντ᾽ ἐπὶ τὸ βέλτιον ἡμῖν ξυμφέρειν.
- ↑ 590-4ː κοινωνεῖν γὰρ πάντας φήσω χρῆναι πάντων μετέχοντας / κἀκ ταὐτοῦ ζῆν, καὶ μὴ τὸν μὲν πλουτεῖν, τὸν δ᾽ ἄθλιον εἶναι, / μηδὲ γεωργεῖν τὸν μὲν πολλήν, τῷ δ᾽ εἶναι μηδὲ ταφῆναι, / μηδ᾽ ἀνδραπόδοις τὸν μὲν χρῆσθαι πολλοῖς, τὸν δ᾽ οὐδ᾽ ἀκολούθῳ: / ἀλλ᾽ ἕνα ποιῶ κοινὸν πᾶσιν βίοτον καὶ τοῦτον ὅμοιον = dicam oportere omnes omnibus communiter frui et ex eodem vitam ducere; non alium divitem, alium miserum esse, non alium latifundia arare, alium ne locum quidem quo sepeliatur habere, alium multis servis uti, alium quo comitaretur non habere, sed communem et similem vitam omnibus esse.
- ↑ 614-5ː καὶ ταύτας γὰρ κοινὰς ποιῶ τοῖς ἀνδράσι συγκατακεῖσθαι / καὶ παιδοποιεῖν τῷ βουλομένῳ
- ↑ 617-8ː αἱ φαυλότεραι καὶ σιμότεραι παρὰ τὰς σεμνὰς καθεδοῦνται: / κᾆτ᾽ ἢν ταύτης ἐπιθυμήσῃ, τὴν αἰσχρὰν πρῶθ᾽ ὑποκρούσει.
- ↑ Civitatem Oedipodum plenam fore inter alia adfirmatː ὥστ᾽ εἰ καταστήσεσθε τοῦτον τὸν νόμον, τὴν γῆν ἅπασαν Οἰδιπόδων ἐμπλήσετε. (1041-2).
- ↑ Versus 1147-8ː τὸ δεῖπνον αὐτοῖς ἐστ᾽ ἐπεσκευασμένον / ἁπαξάπασιν, ἢν ἀπίωσιν οἴκαδε.
- ↑ Luciano Canfora, La crisi dell'utopia : Aristofane contro Platone, Romae, 2014. Nonnullae paginae apud Guglum librorum. Marina Marren, Plato and Aristophanes : comedy, politics, and the pursuit of a just life, Evanston, 2022.
- ↑ Ultima pars fabulae a versu 730.
Bibliographia
recensereEditiones et commentarii
recensere- Berglerus, Stephanus et Dukerus, Carolus Andreas. Aristophanis Comoediae Undecim, Graece et Latine. Lugduni Batavorum: apud Samuelem et Ioannem Luchtmans, 1760.
- Ussher, R. G. Ecclesiazusae, commentarium. Oxoniae: Oxford University Press, 1973, ISBN 0198141912 Recensio critica
- J. Van Leeuwen, Aristophanis Ecclesiazusae : cum prolegomenis et commentariis, Lugduni Batavorum, 1905. [Commentarii Latine scripti].
- Wilson, N. G. Aristophanis Fabulae, tomus 2. Oxoniae: Oxford University Press, 2007. ISBN 9780198721802
Plura legere si cupis
recensere- Simon Byl, "La métis des femmes dans l'Assemblée des femmes d'Aristophane", Revue belge de Philologie et d'Histoire, 1982ː 33-40
- Cahiers de Fontenay, 17, 1979ː Aristophane : Les Femmes et la Cité.
- William Casement, "Political Theory in Aristophanes' Ecclesiazusae", Journal of Thought, 1986ː 64-79
- Ephraim David, Aristophanes and Athenian society of the early fourth century B.C, Lugduni Batavorum, Brill, 1984 Nonnullae paginae apud Guglum librorum Recensio critica
- Helene P. Foley, "The "Female Intruder" Reconsidered: Women in Aristophanes' Lysistrata and Ecclesiazusae", Classical Philology, 1982ː 1-21
- G. O. Hutchinson, "House politics and city politics in Aristophanes", The Classical Quarterly, 2011ː 48-70
- Edmond Lévy, "Les femmes chez Aristophane", Ktèma, 1976ː 99-112
- Nicole Loraux, Les enfants d'Athéna : idées athéniennes sur la citoyenneté et la division des sexes, Lutetiae, Seuil, 1990 Recensio critica Altera recensio critica
- Charalampos Orfanos, "Les femmes, le théâtre et le pouvoir politique dans les Femmes à l’Assemblée d’Aristophane", Pallas, 2018ː 25-37
- Rothwell, Kenneth S., Jr. Politics and Persuasion in Aristophanes' Ecclesiazusae. Lugduni Batavorum: Brill, 1990. ISBN 9004091858
- Suzanne Saïd, Le monde à l'envers : pouvoir féminin et communauté des femmes en Grèce ancienne, Les Belles Lettres, 2013
- Niall W. Slater, "Waiting in the Wings: Aristophanes' "Ecclesiazusae"", Arion: A Journal of Humanities and the Classics, 1997ː 97-129
- John Zumbrunnen, "Fantasy, Irony, and Economic Justice in Aristophanes' Assemblywomen and Wealth", The American Political Science Review, 2006ː 319-333
Nexus externi
recensereNexus interni
recensere
Acharnenses · Equites · Nubes · Vespae · Pax · Aves · Lysistrata · Thesmophoriazusae · Ranae · Ecclesiazusae · Plutus | |