Λοπαδοτεμαχοσελαχογαλεο...

Λοπαδο­τεμαχο­σελαχο­γαλεο­κρανιο­λειψανο­δριμ­υποτριμ­ματο­σιλφιο­παραλο­μελιτο­κατακεχυμενο­κιχλ­επικοσσυφο­φαττο­περιστερ­αλεκτρυον­οπτο­πιφαλλιδο­κιγκλο­πελειο­λαγῳο­σιραιο­βαφη­τραγανο­πτερυγών[1], litteris latinis transcriptum lopado-temacho-selacho-galeo-kranio-leipsano-drim-ypotrim-mato-silphio-paralo-melito-katakechymeno-kichl-epikossypho-phatto-perister-alektroun-opto-piphallido-kigklo-peleio-lagôio-siraio-baphe-tragano-ptrygôn[2], est ferculum commenticium in Aristophanis comoedia Ecclesiazusis (ll. 1169–75) memoratum, quod ex variis piscibus, avibus, carnibusque constat. Longissumum linguae Graecae vocabulum habetur.

Sic vocabulum a Berglero et Dukero in Latinum conversum est:

Coena copiosissima, ollae, salsamenta, cartilaginosi pisces, mustelli,
Reliquiae calvariarum cum acri intrito,
Laserpitium cum melle interfuso,
Turdi, merulae, columbae,
Gallinarum tosta capitula, cincli,
Liviae, leporinae carnes cum intinctu defruti, cum alis.[3]

NotaeRecensere

  1. Aristophanis Fabulae, quas recognovit N. G. Wilson, tomus 2 (Oxoniae: Oxford University Press), p. 265.
  2. Confer vocabuli divisionem in LSJ (de aliquibus litteris eruditi disputabant): "λοπᾰδο-τεμᾰχο-σελᾰχο-γᾰλεο-κρᾱνιο-λειψᾰνο-δρῑμ-ῠποτριμ-μᾰτο-σιλφῐο-κᾱρᾰβο-μελῐτο-κᾰτᾰκεχῠμενο-κιχλ-επῐκοσσῠφο-φαττο-περιστερ-ᾰλεκτρῠον-οπτο-κεφαλλιο-κιγκλο-πελειο-λᾰγῳο-σῐραιο-βᾰφη-τρᾰγᾰνο-πτερύγων". Henricus Liddell, Robertus Scott, A Greek-English Lexicon. 9a ed. (Oxonii, 1925-1940)
  3. Aristophanis Comoediae Undecim, Graece et Latine cum interpretatione Stephani Bergleri et Caroli Andreae Dukeri (Lugduni Batavorum: apud Samuelem et Ioannem Luchtmans, 1760), p. 997.