-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Haec pagina de vestimento Graeco sive philosophorum narrat. Si vestimentum liturgicum quaeris, vide Pallium (Liturgia).

Pallium antiquis recentioribusque Imperii Romani temporibus fuit vestimentum quod Graeci ἱμάτιον appellabant, lata panni taenia rectangularis quae circum corpus involvebatur et cuius pars bracchio sinistro retinebatur.

Sanctus Paulus tunica pallioque philosophico vestitus. Imago antiqua.
 
Pallium apud Romanos fuit ἱμάτιον Graecorum.

Pallium erat vestimentum peculiare Graecorum, cuius exempla statuae oratorum antiquorum usque ad nos servaverunt.

Hac de causa, comoediae latinae quarum fabulae ad Graeciam referebant, fabulae palliatae vocantur, cum e contra fabulae togatae ad mores Romanos alludant.

Pallium supra tunicam gerebatur, eiusque colores variabant itaque habemus pallia lutea, caerulea, rubra et ita porro. Postea, Romae pallium factum est vestimentum philosophorum; ut scribebat Ammianus Marcellinus, "ad pallium reverti" significabat "ad vitam philosophicam revenire".

Fautores morum et philosophiae Graecorum, paedagogi et artium cultores primum pallio Romae se induerunt ut nobis narrat Titus Livius (XXIX, 10), quia facilius erat quam cum toga sollemni cum pallio ambulare. Postea, omnes classes populi pallio sese vestierunt, ita ut Augustus Imperator vellet id pro toga ut vestimentum nationale imponere, sed frustra quia Senatus has res novas noluisset, ut nobis Suetonius commemorat (Vita Augusti, 40).

Secundum testimonium Valerii Maximi (VI, 9, ext. 1), pallium tam palam in triviis quam in cenis in usu erat.

Apuleius nobis describit modum elegantem quo pallium est involvendum (Apuleius, Metamorphoses, XI, 3).

Si evangelistam Matthaeum legimus (V, 40) erat vestimentum primorum christicolarum: "et ei, qui vult tecum iudicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium (editio Nestle-Aland, p. 11, in textu graeco verbum usitatum est himation.).

In catacumbis Iesus Christus quoque pallio vestitus repraesentatur.

Tertullianus ipse scripsit librum famosum cui titulus est "de Pallio", in quo tractat de sensu symbolico huius vestimenti. Etenim reiecit togam civis Romani ad vestimentum spiritale induendum.

Vestis philosophica

recensere
 
Missionarius Buddhista, qui Caeruleum Flumen vectus harundine transit, vestitus pallio philosophorum Graecorum.
 
Temporibus nostris, Dalai Lama semper pallio philosophico indutus est.

A tempore Alexandri Magni, pallium enim erat vestis philosophorum, quae usque ad longinquissimas Afghanistaniae sive Mediae provincias in imperio Graeco-Buddhistico migravit, ut statuae Graeco-Buddhisticae monstrant, quibus in provinciis usque ad tempora nostra pallium remansisse apparent ut vestimentum sapientiae.

Ita ab his temporibus pallio Dalai Lama et philosophi sectae Buddhisticae vestiri solent.

Nexus interni

Bibliographia

recensere
  • Gaston Boissier,Le traité du manteau de Tertullien, Revue des Deux Mondes 94.5 (1889) pp. 50-78.
  • Gaston Boissier (1823-1908), La fin du paganisme, tomus primus, Lutetiae, Hachette, 1930 (videsis: in liber tertio, capitulo I, "Le traité du manteau de Tertullien" paginae 221 ad 259.
  • M. Bieber, Entwicklungsgeschichte der griechichen Tracht, secunda editio, 1967.
  • Alaenus Van Dievoet, "De pallio Dalaei Lamae", in commentariis, Melissa, Bruxellis, n° 146, 2008, p.16.
  • Vide quoque veterem iconographiam christianam de pallio sive himatio Christi.
  • Vide quoque primas imagines Buddhae in arte graeco-buddistica, in quibus apparet usus pallii. Buddistae dederunt pallio nomen "kesa", quod significat "pallium luteum".

Nexus externi

recensere