Temporibus antiquis, pallium vestitus erat in mundo graeco-romano philosophorum, "revenire ad pallium" significabat revenire ad philosophiam. Idem erat pallium ac himatium graecorum.

Ars Gandharae, I-IIIo saeculo, bodhisattva vestitus pallio sive himatio philosophorum graecorum.
Bouddha, ars Gandharae, vestitus pallio graeco-buddhistico, primo vel secundo saeculo
Missionarius buddhista transiens flumen Caeruleum stans super festuca, vestitus pallio philosophico.
Dalaius Lama Tenzin Gyatso involutus "kesa" simili pallii temporum graeco-buddhisticorum.

Temporibus imperii graeco-buddhistici in Oriente, sapientes graeco-buddhistici in Gandara sese pallio graeco vestiere ad statum philosophicum suum demonstrandum

Haec vestis, quae disparuit in Occidente, remansit sub nomine "kesa" ut vestis philosophorum buddhisticorum.

Eadem ratione, "causia", petasus Macedonum, remansit in usu temporibus nostris in Afganistano, sub nomine "pakol".

Bibliographicus indexRecensere

  • Gaston Boissier,Le traité du manteau de Tertullien, Revue des Deux Mondes 94.5 (1889) pp. 50-78.
  • Gaston Boissier (1823-1908), La fin du paganisme, tomus primus, Lutetiae, Hachette, 1930 (videsis: in liber tertio, capitulo I, "Le traité du manteau de Tertullien" paginae 221 ad 259.
  • M. Bieber, Entwicklungsgeschichte der griechichen Tracht, secunda editio, 1967.
  • Alaenus Van Dievoet, "De pallio Dalaei Lamae", in commentariis, Melissa, Bruxellis, n° 146, 2008, p.16.
  • Vide quoque veterem iconographiam christianam de pallio sive himatio Christi.
  • Vide quoque primas imagines Buddhae in arte graeco-buddistica, in quibus apparet usus pallii. Buddistae dederunt pallio nomen "kesa", quod significat "pallium luteum".


NotaeRecensere


Nexus interniRecensere