Fabula palliata
Fabula palliata vel comoedia palliata vel breviter palliata est comoediae genus Romanum quae personas et mores Graecos spectatoribus praebebat. Nomen e pallio derivatum est, veste Graecorum insigni, quod histriones huius generis fabularum gerebant. Ita fabulae togatae opponebatur quae togatas personas et mores Romanos irridebat. Primi, tertio iam saeculo a.C.n., tales comoedias composuerunt Livius Andronicus et Naevius. Argumenta e Menandri fabulis aut aliis comoediae novae auctoribus mutuabantur quorum comoedias libere Latine interpretabantur et nonnumquam etiam plures earum in unam contaminabant. Omnes comoediae Latinae antiquae hodie exstantes sunt comoediae palliatae sive Plauti sive Terentii. Nam genus tertio et secundo saeculo a.C.n. maxime floruit.
Genus musicale erat fabula palliataː nam inter dialogorum senarios iambicos cantica variorum modorum inserebant.
Plura legere si cupis
recensere- W. Beare, "Crepidata, palliata, tabernaria, togata", The Classical Review, 1939ː 166-168
- François Callier, "Remarques sur les prologues de la Palliata", in Bagatelles pour l'éternité, Presses universitaires de Franche-Comté, 2000ː 265-277
- André Daviault, "Togata et Palliata", Bulletin de l'Association Guillaume Budé, 1979ː 422-430
- Florence Dupont et Pierre Letessier, Le Théâtre romain, Armand Colin, 2017
- E. Lefèvre (ed.), Die römische Komödie: Plautus und Terenz, Lugduni Batavorum, Brill, 1973. Recensio critica
- L. Lersch, "De fabula togata, palliata et praetexta", Rheinisches Museum für Philologie, 1839, 509-521 LATINE
- Hans Oppermann, "Zur Entwicklung der Fabula Palliata", Hermes, 1939ː 113-129
- Hernricus Gustavus Pahl, De fabula Romanorum palliata et togata quae imprimis sic vocantur, Berolini, 1841 LATINE
- Hazel M. Toliver, "The "Fabulae Palliatae" and the Spread of Hellenism", The Classical Journal, 1954ː 303-306
- J. Wright, Dancing in Chains: The Stylistic Unity of the Comoedia Palliata, American Academy in Rome, 1974 Recensio critica