Pompeii (urbs antiqua)
Pompeii fuerunt urbs Campana, quae anno 79 massa lavica ex Vesuvii montis vertice erupta cooperta est. Quod stratum cinereum et pumiceum in altitudinem circiter septem metrorum crevit. Eadem eruptione Herculaneum Stabiae Oplontis Nemus Regale urbes perierunt. Per octo fere saecula Osci Samnites Graeci Etrusci denique Romani Pompeios incoluerunt suisque rebus concinnaverunt.
Excavationes archaeologicae anno 1748 incohatae sunt.[1] Pars urbis (scilicet c. 45 ha) nunc excavata est, sed adhuc magna pars pervestigatione indiget, et excavationibus continuatis novae patefactones fiunt. Situs archaeologicus in summa 66 ha comprehendit. Postquam Pompeii anno 1997 in tabulas UNESCO patrimoniorum mundi relati sunt, etiam peregrinis archaeologis urbem pertractandi aditus facilior factus est.
Historia urbis antiquae
recensereNominis origo in obscuro est. Aliis numerum Graecum pente (lingua Oscorum pempte) in nomine gentilicio Pompeius contineri persuasum est, alii pompam boum, sc. Herculis, coniciunt, alii aliter.
Antiquitus Osci, Etrusci, Samnites in eo loco habitabant, Graeci autem solis temporibus antiquissimis. Qui illud templum in foro, quod triangulare vocatur, stilo Dorico aedificaverunt. Post aliquas seditiones contra Romanos factas temporibus Sullanis illa urbs Colonia Veneria Cornelia facta est[2] et urbs[3] et oppidum[4] et municipium[5] nominatur. Pompeios urbem insignem fuisse constat,[6]
Post terraemotum quo anno 62[7] aut 63[8] magnae partes urbis deletae erant, illa anni 79 eruptione Vesuvii tota obruta est.
De rebus post eruptionem Vesuvii gestis
recenserePrimis urbis cineribus et lapillis obtectae vestigiis saeculo XV inventis effodi coeptum est, sed consiliis institutisque non ante annum 1860, auspiciis Fiorellii. Effodiendi causa urbs obruta omnis divisa est in novem regiones, quarum quaeque ex insulis constat, quae viis circumdantibus finiuntur. Hae insulae varium aedificiorum numerum complectuntur. Ita fit, ut omne aedificium numero tripertito nominari possit, velut 4<regio>,3<insula>,2<domus>.
Testimonium Plinii Minoris
recenserePlinius Minor haec scripsit de destructione Pompeiorum:
Erat Miseni classemque imperio praesens regebat. Nonum Kal. Septembres hora fere septima mater mea indicat ei apparere nubem inusitata et magnitudine et specie. Usus ille sole, mox frigida, gustaverat iacens studebatque; poscit soleas, ascendit locum ex quo maxime miraculum illud conspici poterat. Nubes - incertum procul intuentibus ex quo monte; Vesuvium fuisse postea cognitum est—oriebatur, cuius similitudinem et formam non alia magis arbor quam pinus expresserit. Nam longissimo velut trunco elata in altum quibusdam ramis diffundebatur, credo quia recenti spiritu evecta, dein senescente eo destituta aut etiam pondere suo victa in latitudinem vanescebat, candida interdum, interdum sordida et maculosa prout terram cineremve sustulerat. Magnum propiusque noscendum ut eruditissimo viro visum. Iam navibus cinis incidebat, quo propius accederent, calidior et densior; iam pumices etiam nigrique et ambusti et fracti igne lapides; iam vadum subitum ruinaque montis litora obstantia. Cunctatus paulum an retro flecteret, mox gubernatori ut ita faceret monenti 'Fortes' inquit 'fortuna iuvat: Pomponianum pete.' Stabiis erat diremptus sinu medio—nam sensim circumactis curvatisque litoribus mare infunditur—; ibi quamquam nondum periculo appropinquante, conspicuo tamen et cum cresceret proximo, sarcinas contulerat in naves, certus fugae si contrarius ventus resedisset. Quo tunc avunculus meus secundissimo invectus, complectitur trepidantem consolatur hortatur, utque timorem eius sua securitate leniret, deferri in balineum iubet; lotus accubat cenat, aut hilaris aut—quod aeque magnum—similis hilari. Interim e Vesuvio monte pluribus locis latissimae flammae altaque incendia relucebant, quorum fulgor et claritas tenebris noctis excitabatur. Ille agrestium trepidatione ignes relictos desertasque villas per solitudinem ardere in remedium formidinis dictitabat. Tum se quieti dedit et quievit verissimo quidem somno; nam meatus animae, qui illi propter amplitudinem corporis gravior et sonantior erat, ab iis qui limini obversabantur audiebatur. Sed area ex qua diaeta adibatur ita iam cinere mixtisque pumicibus oppleta surrexerat, ut si longior in cubiculo mora, exitus negaretur. Excitatus procedit, seque Pomponiano ceterisque qui pervigilaverant reddit. In commune consultant, intra tecta subsistant an in aperto vagentur. Nam crebris vastisque tremoribus tecta nutabant, et quasi emota sedibus suis nunc huc nunc illuc abire aut referri videbantur. Sub dio rursus quamquam levium exesorumque pumicum casus metuebatur, quod tamen periculorum collatio elegit; et apud illum quidem ratio rationem, apud alios timorem timor vicit. Cervicalia capitibus imposita linteis constringunt; id munimentum adversus incidentia fuit. Iam dies alibi, illic nox omnibus noctibus nigrior densiorque; quam tamen faces multae variaque lumina solvebant. Placuit egredi in litus, et ex proximo adspicere, ecquid iam mare admitteret; quod adhuc vastum et adversum permanebat. Ibi super abiectum linteum recubans semel atque iterum frigidam aquam poposcit hausitque. Deinde flammae flammarumque praenuntius odor sulpuris alios in fugam vertunt, excitant illum. Innitens servolis duobus assurrexit et statim concidit, ut ego colligo, crassiore caligine spiritu obstructo, clausoque stomacho qui illi natura invalidus et angustus et frequenter aestuans erat. Ubi dies redditus—is ab eo quem novissime viderat tertius—, corpus inventum integrum illaesum opertumque ut fuerat indutus: habitus corporis quiescenti quam defuncto similior. (Plinius Minor, Epistulae, 6.16)
Quae temporibus praesentibus manifesta sint
recensereNostris temporibus Pompeii antiqui non iam urbs sunt, sed tantum ruinae exstant. Quas visendi causa atque ut comperiant, qualis fuerit vita in urbe Romana antiqua, multi spectatores illuc iter faciunt. Sed cum rei publicae Italicae pecunia ad conservandas reliquias desit, his ruderis famosis altera imminet ruina.
Notae
recensere- ↑ Longobardi 2002: 39.
- ↑ CIL 10,787.
- ↑ Seneca, Naturales Quaestiones 6,1,1.
- ↑ Tacitus Annales 15,22,2.
- ↑ Plinius Maior, Historia naturalis 2,137 et 3,62
- ↑ Cicero, de lege agraria oratio 2,86.
- ↑ Tacitus, Annales 15,22,2.
- ↑ Seneca, Naturales Quaestiones 6,1,2.
Bibliographia
recensere- Generalia
- Beard, Mary (2008). Pompeii: The Life of a Roman Town. Profile Books. ISBN 978-1-86197-596-6.
- Butterworth, Alex; Laurence, Ray (2005). Pompeii: The Living City. St. Martin's Press.
- Day, John (1932). "Agriculture in the life of Pompeii" in Yale Classical Studies vol. 3 (pp. 165-208 apud Google Books)
- De Carolis, Ernesto; Patricelli, Giovanni (2003). Vesuvius, A.D. 79: the destruction of Pompeii and Herculaneum. L'Erma di Bretschneider.
- Decandres, Jean-Paul (2009). "History and historical sources". The World of Pompeii, ed. Dobbins, John J. & Foss, Pedar, 9-27. Routledge.
- Kraus, Theodor (1975). Pompeii and Herculaneum: The Living Cities of the Dead. H. N. Abrams
- Giovanni Longobardi (2002). Pompei sostenibile. Romae: L'Erma di Bretschneider. ISBN 88-8265-189-4
- Moorman, Eric (2015). Pompeii's Ashes: The Reception of the Cities Buried by Vesuvius in Literature, Music, and Drama. Walter de Gruyter.
- Ephemera
- "Pompeji ging später unter, als bislang angenommen" in Bild (16 Octobris 2018)
- Angela Giuffrida, "New discoveries at Pompeii come amid renaissance at site" in The Guardian (31 Decembris 2018)
- Mann, Emily (2016). "Pompeii was preserved by disaster. Now it risks ruin all over again". The Guardian (11 Augusti 2016)
Nexus interni
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Pompeios spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 40°45′2″N 14°29′23″E • GeoNames • Thesaurus Getty • Digital Atlas of the Roman Empire • Pleiades • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия |
- Situs maiores
- Situs publicus ruinarum Pompeianarum
- PompeiiInPictures
- Loci Pompeiani
- Penelope M. Allison, Pompeian Households: An On-line Companion
- Pompeii Forum Project
- Commentationes
- Fasti Online ubi reperis:
- "Pompeii Sustainable Preservation Project: i lavori del 2015 e il futuro del progetto" (2017)
- Stefano De Caro, "Excavation and conservation at Pompeii: a conflicted history" (2015)
- "The False-Door: dissolution and becoming in Roman wall painting"
- "La peinture murale domestique dans la Rome antique" apud Art, Archéologie et Antiquité
- "Architecture domestique : Domus italica hellénisée"
- Peregrinationes
- Pompeii Slideshow Introduction
- Circuitus virtualis Pompeiorum Michaelis Cole
Pinacotheca
recensere-
Charta eruptionis Vesuvii.
-
Area archeologica.
-
Area archeologica.