Pumex est saxum igneum, genus vitri vulcanici; lava, quae cito refriguit, est. Lapis est asper, cavernosissimus, spongiosissmus et levissimus; pumex in aqua natat, donec madescit. Colores habet gilvum vel fuscum vel caesium canescentem.

Pumex e monte Nivario
Pumex ad poliendum conformatus

Pumice antiquitus cutes et membranae poliebantur, ne aspera sint. Saepius libelli pumice expoliti a poetis Romanis memorantur. Catullus dicit:

Cui dono lepidum novum libellum,
Arida modo pumice expolitum?[1]

necnon:

...cartae regiae, novi libri,

novi umbilici, lora rubra, membranae,

derecta plumbo et pumice omnia aequata.[2]

Martialis addit:

...liber aspero
Morsu pumice aridi politus.[3]

Ovidius in Tristiis:

Nec fragili geminae poliantur pumice frontes[4].

Notae recensere

  1. 1, 1-2.
  2. 21, 6-8.
  3. VIII 72.
  4. I 11.

Nexus externi recensere

Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775, s.v. pepo. Versio interretialis sub verbo