Lucius Caecilius Iucundus
Lucius Caecilius Iucundus (natus circa annum 20, mortuus circa 69 p.C.n) fuit argentarius Pompeiis. Erant multa nomina in tabellis quae indicant Caecilium fuisse talibus hominibus notum. Caecilius Iucundus erat filius Lucii Caecilii Felicis. Caecilius pater familias erat, cuius domus adhuc stat ac fieri potest ut in ruinis Pompeianis videatur, partim deleta Vesuvii montis ignivomi eruptione anno 79. Domus pulchritudine et documentis argentariis et pugillaribus cerae nobis nota est.
In primo libro Linguae Latinae Cantabrigiae, fabula de familia Caecili Iucundi fictitia traditur, in qua uxor Metella appellatur, filius autem Quintus. Lucia est filia Quinti. Canis eius est Cerberus, servus Clemens, ancilla Melissa et coquus Grumio; Caecilius enim usque ad eruptionem Vesuvi vivit. Cerberus quoque est vivus. Titus in duobus ordinibus erat amicus Caecilii. Praeter fabulam fictitiam, Caecilius in motu terrae quinto die mensis Februarii 62 probabiliter mortuus est .
Bibliographia
recensere- August Mau, Pompeii: Its Life and Art (Novi Eboraci: Macmillan, 1899), pp. 489-498
- James Watson, "Quintus in Britannia: visiting Roman Britain with the Cambridge Latin Course", The Journal of Classics Teaching (2020), 21, 90–96
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |