Terrae motus est quassatio superficiei terrae propter subitam energiae liberationem in lithosphaera telluris quae undas seismicas generat.

Conspectus in Franciscopolin post terrae motum anni 1906.
Effectus terrae motus in mari die 26 Decembris 2004 in Asia Meridiana.

Hominibus periculosus est propter ea quae saepe motum sequuntur: ruinae aedificiorum et in mari undae insolitae, tsunami appellatae. Secundum hodiernam theoriam tectonicae laminarum, omnes fere terrae motus, vulcanismus, et fossae naturales oriuntur e motu laminarum quae interiorem et liquidam partem telluris tegunt.

Terrae motuum studiosi magnitudinem eorum per scalam Richterianam aestimare solent. His in gradibus logarithmica, magnitudo 3 et infra motum innotabilem indicat, magnitudo 7 magnas calamitates super extensas regiones. Terrae motus Peruvianus recens fuit magnitudine 7.9.[1] Maximus eorum, qui "Magnus terrae motus Sumatra-Andaman" appellantur,[2] fuit magnitudine 9.3 anno 2004 in Oceano Indico. Ille terrae motus undas anomalas tam calamitosas, i.e. megacymata,[3] produxit, ut paene omnia litora Oceani Indici affligerentur. Terrae motus Pichilemanus recens magnitudine 6.9 fuit.

Scala Richterana

recensere
 
Frequentia terrae motuum versus eventi energiam et versus magnitudinem Richteranam.

Fundamentum scalae logarithmicae Richter est lex sismologica exponentialis quae dixit energiam terrae motus E dare suam frequentiam f per formulam

 

ubi fo, Eo et x sunt constantes quaedam. Equivalenter, logarithmos in duabus aequationis latis capientes, possumus scribere

 .

Carolus Richter anno 1935 suam scalam logarithmicam comperit ut motus magnitudo aequaverit   et ut magnitudo 1 corresponderit motu inbecillissimo quem apparatus suus potuisset detectare. Richter igitur sequentes habemus fo = 2.9 × 106 per annum, Eo = 13.4 MJ et exponens x = -0.60. Secundum hanc legem exponentialem, terrae motus magnitudine 9 calamitosi fiunt semel in temporis saeculo, et alii variis magnitudinibus fiunt cum frequentia quam tabula infra indicat.

Magnitudo Richter Descriptio Frequentia (per annum)
9 calamitosus 0.01
8 vehemens 1
7 maior 18
6 potens 120
5 modicus 800
4 levis 6 200

Quae opiniones in variis aetatibus a variis scriptoribus prolatae sint

recensere

Si quis vult cognoscere, quae philosophi antiqui sectam Stoicorum sequentes de causis motus terrae affirmaverint, operae pretium est legere, quae Seneca in libro sexto Naturalium quaestionum scripsit.

  1. Vide etiam commentationem apud diarium Ephemeris.
  2. T. Lay, H. Kanamori, Ammon, C., Nettles, M., Ward, S., Aster, R., Beck, S., Bilek, S., Brudzinski, M., Butler, R., DeShon, H., Ekström, G., Satake, K., Sipkin, S., "The Great Sumatra-Andaman Earthquake of December 26, 2004," Science 308 (2005), 1127–33; lege etiam de hoc apud Vicipaedia Anglica.
  3. E commentatione Diarii Ephemeris: "*megacŷma, -atis n. est i.q. Iaponicê tsunami".

Bibliographia

recensere
  • Gascón, M., et al. 2005. Vientos, Terremotos, Tsunamis y otras catástrofes naturales: Historia y casos Latinoamericanos. Buenos Aires: Editorial Biblos. ISBN 9507864989.
  • Davidovici, Victor. 1999. La construction en zone sismique. Lutetiae.
  • Hyndman, Donald, et David Hyndman. 2009. Earthquakes and their causes. Capitulum 3 in Natural Hazards and Disasters. Ed. secundd. Brooks/Cole: Cengage Learning. ISBN 0-495-31667-9.
  • Quenet, Grégory. 2005. Les tremblements de terre en France aux XVIIe et XVIIIe siècles: La naissance d'un risque. Seyssel: Champ Vallon.
  • Svensen, Henrik. 2010. Storia dei disastri naturali. Bononiae: Odoya. ISBN 978-88-6288-064-0.

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad terrae motus spectant.