Menander

poeta Graecus generis comoediae novae
Vide etiam paginam discretivam: Menander (discretiva).

Menander (Graece Μένανδρος; natus Athenis anno 342/341 a.C.n.; mortuus ibidem 292/291 a.C.n.) fuit praecipuus generis comoediae novae poëta Graecus.

Menandri protome: exemplum Museorum Vaticanorum.

Menander fuit filius Diopithis Cephisidis uxorisque Hegestrates; natus est archonte Sosigeni, anno 342/1 a.C.n.[1] Secundum fontes varios aevi posterioris fuit nepos Alexidis,[2] contubernalis Epicuri,[3] discipulus Theophrasti[4], amicus Demetrii Phalerei cuius patrocinio inter 317 et 307 a.C.n. tegebatur nec tamen eum in Aegyptum sequi voluit,[5] amator hetaerae Glycerae.[6] Mortuus est aut anno 292/291 aut paulo post.[7] Eius sepulcrum Pausanias vidit iuxta viam quae a Piraeo Athenas duxit; effigiem (cuius inscriptio etiam hodie servatur) in theatro Athenarum observavit.[8] De vita sententiisque Menandri primus scripsit coaevalis eius Lynceus Samius, qui et ille discipulus fuit Theophrasti, in libro nunc deperdito De Menandro.[9]

Menandrum scripsisse alii fabulas 108 dixerunt, alii 109, Apollodorus autem 105;[10] quarum primam, titulo Orge, anno 321 docuit.[11] Octies tantum palmam rettulisse diciturː post mortem igitur magis placuit quam vivus. Tum enim Philemon ei praeferri solebat[12].

Index fabularumː

De arte dramatica

recensere
 
Menander cum personis scaenicis: exemplum Musei Artium Princetoniensis.

In fabulas mores hominum cuiuscumque generis inducebat. Vitam cotidianam imitabatur dum tamen archetypos huius generis comoediae servat. Ita Ovidius eos enumerabatː

dum fallax servus, durus pater, inproba lena
vivent et meretrix blanda, Menandros erit.[13]

Sunt alii quidem ut coquus loquax aut senex avarus aut miles gloriosus. Siquidem amor a vetere comoedia omnino aberat, apud Menandrum adulescentium amores actionem semper movent et eius fabulae ad matrimonium tendunt. Ita Ovidiusː

Fabula iucundi nulla est sine amore Menandri,
et solet hic pueris virginibusque legi.[14]

At Menander aliquid humanioris archetypis addere soletː ita senex morosus in Dyscolo mundum sine bello, litibus, iudiciis optat[15] et meretrices saepe spectatorum benevolentiam humanitate sua captant ut Chrysis in Samia. Rarae sunt personae omnino malae[16].

Fallacia et personarum errores saepe actioni momentum dant. Spectatores vero per aliquem deum in prologo, Euripideo ut ita dicam modo, certiores facti sciunt quae personae ignorant atque ita eorum erroribus gaudere possunt.

De elocutione

recensere

Eleganti dialecto Attica utebatur atque summisso genere dicendi quod sermoni famililiari aptissimum esset. Quintilianus eum unice admirabatur atque laudabat et exemplum omnibus oratoribus ita ponebatː Menander, qui vel unus meo quidem iudicio diligenter lectus ad cuncta quae praecipimus effingenda sufficiat: ita omnem vitae imaginem expressit, tanta in eo inveniendi copia et eloquendi facultas, ita est omnibus rebus personis adfectibus accommodatus[17]. Breves imprimis sententias morales cudere callebat[18], quae versu uno non longiores monosticha dicebantur atque solae in anthologia collectae Medio Aevo adhuc legebantur[19]. E quibus nonnullas spurias fuisse eruditi hodie suspicantur nec omnes ab ipso Menandro scriptas.

In sermone trimetris iambicis vulgo utebatur[20], cum vero sermo commotior fiebat etiam tetrametris trochaicis. Chorus inter actus nihil aliud, ut videtur, quam saltabat. Certe nulla carmina choralia servantur.

De posteritatis iudicio

recensere

Posteri vero praecipuum comoediae novae scriptorem ac velut eius exemplar fuisse Menandrum iudicarunt. Eius imago cum personis suis in sculptura, pictura, operibus tessellatis divulgata Deli, Mytilenis, Pompeiis... reperta est. Permulta sunt fragmenta papyracea in Aegypto quae versibus Menandreis inscripta inveniuntur. Scriptores Romani comoedias Menandri valde admirabantur; ex quibus Terentius illum tam studiose imitatus est operibus suis (praecipue Andria, Eunucho, Adelphis) ut a Caesare dimidiatus Menander vocatus sit. Sententia Menandri alea iacta esto Caesar ipse usus est cum Rubiconis consilium cepisset transeundi. Intervenientibus Plauto Terentioque Menander pater comoediae occidentalis iure appellari potest[21]. Nihilominus fortasse ultimis antiquae aetatis saeculis minus placuit; certe Medium Aevum non evasit. Medio aevo, operibus genuinis deperditis, florilegio sententiarum tantum Menander illustris erat. Nostra aetate multa fragmenta papyracea reperta sunt, unaque fabula fere completa, titulo Dyscolus.

  1. IG XIV 1184; Suda s.v. Menandros.
  2. Suda s.v. Alexis; sed res in dubio est.
  3. Strabo, Geographica 638.
  4. Barigazzi (1965) qui Menandrum peripateticum fuisse volebat.
  5. Diogenes Laertius, Vitae philosophorum 5.36, 5.79; cf. Alciphron, Epistulae 4.19.14.
  6. Athenaeus, Deipnosophistae 594d, cf. Martialis, Epigrammata 14.187.
  7. Aulus Gellius, Noctes Atticae 17.4.4, 17.21.42.
  8. Pausanias, Descriptio Graeciae 1.2.2, 1.21.1; IG II2 3777.
  9. Lynceus fr. 35 Dalby; Athenaeus, Deipnosophistae 242b.
  10. Aulus Gellius, Noctes Atticae 17.4.4.
  11. Anonymi De comoedia 17; Hieronymus, Chronicon ab abr. 1696.
  12. Quintilianus X.1.72 et III.7.18. Aulus Gellius XVII.4.1.
  13. Amores I.15.17-18.
  14. Tristia II.370-1.
  15. Dyscolos actus IV scaena 5.
  16. Fortasse Scrimines in Aspide.
  17. Institutio oratoria X.1.69. Cf. ibid. I.8.7. Guillemette Mérot, "Ménandre dans l’institution oratoire : anatomie d’un jugement critique", Revue de philologie, de littérature et d'histoire anciennes 2014ː 125-149
  18. Luigi Leurini, Proverbi nelle Commedie di Menandro, Perusiae, 2019.
  19. Editio Dindorfii cum Henrici Stephani Latina interpretatione.
  20. John Williams White, "The Iambic Trimeter in Menander", Classical Philology, 1909ː 139-161.
  21. Victor Martin (1959).

Fontes antiqui

recensere

Bibliographia

recensere
Editiones et versiones operum collectorum
  • W. G. Arnott, ed. et interpr., Menander. 3 voll. Cambridge: Harvard University Press, 1979- (Loeb Classical Library) (Graece, Anglice)
  • Maurice Balme, interpr., Menander: The plays and fragments. Oxonii: Oxford University Press, 2001 (Anglice)
  • Collection des Universités de Franceː Ménandre Tome I (Jean-Marie Jacques) 1. La Samienne, 1971 et 1989. 2. Le Dyscolos, 1983 3. Le Bouclier, 1998. Tome II (Alain Blanchard). Le Héros. L’Arbitrage. La Tondue. La Fabula incerta du Caire, 2013. Recensio critica Tome III. Le laboureur - La double tromperie - Le poignard - L’eunuque - L’inspirée - Thrasyléon - Le Carthaginois - Les femmes qui boivent la ciguë - La Leucadienne -Le haï - La Périnthienne, 2016 Recensio critica Tome IV. Les Sicyoniens, 2009. Recensio critica
  • Norma Miller, interpr., Menander: Plays and fragments. Londinii: Penguin, 1987
  • Rudolfus Kassel et alii, Poetae comici Graeciː Testimonia et Fragmenta apud scriptores servata Tomus VI.2 Menander, De Gruyter, 1998
  • F. H. Sandbach, ed., Menandri reliquiae selectae. Oxonii: e typogr. Clarendoniano, 1972 (Scriptorum Classicorum bibliotheca Oxoniensis). Ed. correctior, 1976. 2a ed., 1990 (Graece)
Historica et critica