In Graecia hetaira (Graece ἑταίρα, ad litteram "comes") erat femina quae alicui et coitu corporum et docta conversatione pretio se commodabat. Ad differentiam ceterarum mulierum, ilis circulos exquisitissimos et cultissimos civitatis adire licebat.

Thais, hetaira atheniensis

Mos est philologis distinguere hetaeram a "porne" ("ἡ πόρνη"), quo verbo meretrices Graeci significant. Pornae erant merae meretrices et nihil nisi venereum congressum vendebant; hetaerae autem amatoribus paucioribus, et hoc diutius, se coniungebant; quae coniunctio non tantum ad libidinem satiandam, sed etiam ad communicationem intellectualem intendebat[1].

De illa tam stricta distinctione, historici quidam nuper dubitare inceperunt. In hoc sensu, nonnullis mos fuisse videtur meras meretrices "hetaeras" appellare per euphemismusm. Utrimque, ut fuerit condicio hetaerum nihil nisi aliud genus meretricii, tamen consociatae sunt cum facultatibus ut cultura animi intelligentiaque[2].

Ad differentiam ceterarum mulierum, sive eis condicio honestior, sive humilior, sive servilis sit, illae feminae inaudita libertate fruebantur, nam solae non excludebantur a quibusdam circulis socialibus, hoc est a conviviis et symposiis, in quibus de litteris philosophiaque agebatur et illis convenire licebat viros altiore indole, qui vel rei publicae vel scientiae periti fuissent[2].

Hetaerae famosae:

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. Kurke, Leslie «Inventing the "Hetaira"». Classical Antiquity, 1, 1997, pag. 107-108.
  2. 2.0 2.1 Hornblower, Simon; Spawforth, Antony (editors). The Oxford Classical Dictionary. vol. II. Oxford University Press, 2012, p. 679.