Lenaea
Lenaea (Graece: Λήναια) temporibus Graeciae antiquae fuerunt ludi sollemnes in honore dei Dionysi mense Gamelione (Ianuario vel Februario) celebrati. Initio in Lenaeo acti sunt, sacrum fanum Dionysi Lenaei in antiquo foro Athenarum sita. Secunda quidem parte saeculi V a.C.n. autem ad theatrum Dionysii in fastigio australi Acropoleos moti sunt.
Unam legis e paginis de
disserentibus
Per spatium trium dierum celebrari solebant. Aliter atque in Dionysiis plurime hoc in festo plerumque comoediae actae sunt (quinque) sed solum duo tragoediae (neque satyrica agebantur).
Index victorum
recensere- Magnes: 11 victoriae in Lenaeis et Dionysiis
- Cratinus: 3 victoriae in Lenaeis (6 victoriae in Dionysiis)
- Teleclides: 5 victoriae in Lenaeis (3 victoriae in Dionysiis)
- Pherecrates: 2 victoriae in Lenaeis (1 victoriae in Dionysiis)
- Hermippus: 4 victoriae in Lenaeis (non minus quam 1 victoriae in Dionysiis)
- Eupolis: 3 victoriae in Lenaeis (4 victoriae in Dionysiis)
- Aristophanes: non minus quam 4 in Lenaeis (non minus quam 2 victoriae in Dionysiis)
- Plato: non minus quam 1 victoria in Dionysiis
- Phrynichus: 2 victoriae in Lenaeis (non minus quam 1 victoria in Dionysiis)
- 429 a.C. - Phrynichus
- 428/427 a.C. - Myrtilus
- 427/426 a.C. - Eupolis
- 425 a.C. - primum praemium Aristophanes tulit (Acharnenses); secundum praemium tulit Cratinus (Hibernantes); tertium pretium tulit Eupolis (Festum lunae novae)
- 424 a.C. - Aristophanes (Equites)
- 422 a.C. - Aristophanes (Vespae)
- 421 a.C. - Eupolis (Maricas) ?
- 416 a.C. - Eupolis (Infectores) ?
- 412 a.C. - Eupolis (Demi) ?
- 411 a.C. - Aristophanes (Lysistrata)
- 405 a.C. - primum praemium tulit Aristophanes (Ranae); secundum praemium tulit Phrynichus (Musae); tertium praemium tulit Plato (Cleophon)
Plura legere si cupis
recensere- H. Jeanmaire, Dionysos, histoire du culte de Bacchus, Payot, 1951ː 44-47. Recensio critica Roberti Flacelière
- Arthur Pickard-Cambridge, The Dramatic Festivals of Athens, Oxonii, Clarendon Press, 1968 Recensio critica Altera recensio critica