Hephaestus
Hephaestus (Graece Ἥφαιστος) est deus Graecus ferrariorum fabrorum, artificum, opificum, sculptorum, metallorum, metallurgiae, ignis, et montium igniferorum[1] et unus de duodecim deis Olympicis. Eius par Romanus est Vulcanus. In mythologia Graeca, Hephaestus est filius Iovis et Herae, regis et reginae deorum; ille autem in alia fabula est parthenogenus Herae filius[2], a matre ob deformitatem reiectus et de Olympo monte deiectus.[3] Alii rationem cur claudicaret ita reddebantː cum matri a marito veberatae succurrere conaretur, ab irato Iove e caelo in terras deiectus est atque in insulam Lemnum praecipitatus[4]. Hephaestus ferrarius deorum faber arma deorum Olympiorum conficit. Colebatur in Graecis fabricatorum et industriae regionibus, praecipue Athenis, eius cultu in Lemno insula condito. Eius signa sunt malleus, incus, forceps.
Nexus interni
Notae
recensereBibliographia
recensere- Bowra, C. M. 1957.The Greek experience. The World Publishing Company.
- Burkert, Walter. 1985. Greek Religion.
- Dolmage, Jay. 2006. "Breathe Upon Us an Even Flame": Hephaestus, History, and the Body of Rhetoric. Rhetoric Review 25(2):119–140. doi:10.1207/s15327981rr2502_1.
- Graves, Robert. 1955. The Greek Myths, vol. 1. Harmondsworth Middelsexiae: Penguin Books.
- Graves, Robert. 1960. Greek Gods and Heroes. Dell Laurel-Leaf.
- Harmon, A, N, 1912. The Paintings of the Grotta Campana. American Journal of Archaeology 16(1):1–10.
- Kerenyi, Karl. 1951. The Gods of the Greeks.
- Saggs, H. W. F. 1989. Civilization Before Greece and Rome. Portu Novo Connecticutae: Yale University Press. ISBN 0300044402.
- Silver, Morris. 1992. Taking Ancient Mythology Economically. Novi Eboraci: Brill ISBN 9004097066.
- Webster, T. B. L. 1958. Some thoughts on the pre-history of Greek drama. Bulletin of the Institute of Classical Studies 5:43ff.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Hephaestum spectant. |
- Hephaestus in litteris et arte classicis. Propositum Theori.
- Summarium mythorum de Hephaesto.