Hermes

in mythologia Graeca, nuntius legatusque deorum et ipse deus mercatorum, furum, oratorum, nuntiorum

Vide etiam paginam discretivam: Hermes (discretiva)

Simulacrum Romanum ex origine Graeca

Hermes (Graece Ἑρμῆς; Latine Mercurius) in mythologia Graeca est nuntius legatusque deorum et ipse deus mercatorum, furum, oratorum, nuntiorum. Dios Maiaeque filius est, qui gigantem Argum necavit; adest in carminibus Homeri, et filium nomine Daphnim habet. Aetate proximus a postremo est deorum dearumque Olympicorum. Hermes etiam finium transituumque est deus. Celer, agilis, callidus inter orbes divorum et mortalium libere movetur.

BibliographicaRecensere