Gigantes
Gigantes (Graece Γίγαντες; sg. Gigas, Γίγας) erant genus animantium humana quidem facie sed prodigiosa magnitudine atque ingentibus viribus, qui in pluribus mythologiis (Nordica, Vasconica et Graeca, exempli gratia) terras incoluisse primis mundi temporibus dicuntur.
Mythologia
recensereGigantes in mythologia Graeca erant filii deae primaevae, Terrae, et deos de caelo exturbare voluerunt, ut in eorum vicem regnarent. Montes Thessalos Oetam, Pindum, et Olympum cumulaverunt, ut in caelum exirent. Postremo tamen victi sunt et poenas dederunt. Bello inter deos et gigantes "Gigantomachia" Graece nomini fuit. Fuerunt etiam gigantes qui non perierunt in gigantomachia sed ex posterioribus fabulis noti sunt, ut Antaeus vel Tityus.
In Bibliis[1] scriptum est gigantes ante diluvium vixisse atque ex filiabus hominum ab angelis degeneribus genitos fuisse, qui e caelo in terras descenderunt. Postea etiam Goliath gigas fuisse dicitur, scilicet quod vir insigni altitudine[2] erat.
Fontes
recensere- Diodorus Siculus, libro primo Bibliothecae Historicae 26.6-8
- Pausanias libro primo Graeciae descriptionis capite 35 necnon libro octavo 29.1-4 et 32.5.
Plura legere si cupis
recensere- Géants et gigantomachies entre Orient et Occident, Centre Jean Bérard, 2017
- Franciscus Vian, La Guerre des géants : le mythe avant l'époque hellénistique, Paris, C. Klincksieck, 1952 Recensio critica Altera recensio critica Tertia recensio critica
- Répertoire des gigantomachies figurées dans l'art grec et romain. Paris, C. Klincksieck, 1951
Nexus interni
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad gigantes spectant. |
Notae
recensere- ↑ Liber Genesis
- ↑ Plus tribus metris altus erat, si libro Samuelis credimus.