Tityus
In mythologia Graeca Tityus (Τιτυός) erat gigas filius Terrae, cuius corpus in infernis iacens non minus quam novem iugera tegebat.
Cum Latonam, Iunone hortante, vi comprimere conatus esset, fulminatus a Iove dicitur, sive, secundum alios auctores, sagittis Apollinis et Artemidis confixus. Ob quod scelus in Infernis idem supplicium patitur quod et Prometheus : vultur eius iecur semper renascens rodit.
Significationem allegoricam huius supplicii sic explicat poeta Lucretius :
- sed Tityos nobis hic est, in amore iacentem
- quem volucres lacerant atque exest anxius angor
- aut alia quavis scindunt cuppedine curae.
In Phocide ad Panopeam tumulus Tityi ostendebatur[1], ubi sagittis Apollinis oppressus esse narrabatur tum cum deus Athenis profectus Delphos iter faciebat. Aliud herôon Tityi nihilominus in insula Euboea colebatur[2].
Notae
recensereFontes.
recensere- Homerus, libro undecimo Odysseae 576-581.
- Horatius, libro tertio Carminum IV,77-79.
- Hyginus mythographus Fabulae 55. (Serpens apud eum, non vultur iecur rodit)
- Lucretius libro tertio De Natura rerum 984-994.
- Ovidius libro quarto Metamorphoseon versus 457.
- Tibullus, libro primo Elegiarum III,75-76.
- Phaedrus Fabulae, appendix Perrotina VI,13-16.
- Strabo, Geographica IX.3.12-14
- Vergilius, libro sexto Aeneidis 595-600.