Iax et Fabae Magicae
Iax et Fabae Magicae[1] est fabella puerilis Anglica.
Argumentum
recensereIax puer et mater pauperes sunt, et mater iubet Iacem bovem ducere in forum vendendum. Pecuniae loco, Iax accipit quinque fabas "magicas", quae, ut fama est, parient caulem altissimum. His nugis auditis, mater irata fabas defenestrat. Lunae luce, fabis re vera caulis crescit ad caelum. Mane, Iax, caulem conspiciens, ascendit. In nubibus est Gigantium domus. Iax amicam invenit Uxorem Gigantis, Gigas ipse olfacit puerum, et esuriens exclamat:
:Fee-fi-fo-fum!
- I smell the blood of an Englishman.
- Be he alive, or be he dead,
- I'll have his bones to make my bread.
- Fi! Fae! Fo! Fum!
- Olfacio sanguinem Anglicum.
- Vel ille vivit vel mortuus,
- Ossa habebo, panem cocturus.
– Iosephus Jacobs, Jack and the Beanstalk
Uxor autem opem fert Iaci ut totus, et nummi in marsupio aurei, caulem descendere possit. Mater et Iax fortuna fruuntur. Divitiae non obdurant, et Iax bis caulem ascendit. Hac occasione, Iax gallinam quae parit ova aurea furatur. Iterum fortuna fruuntur Iax et mater. Ter, taedio affectus, Iax ascendit caulem et lyram magicam, quae ipse sine plecto sonat, furatur. Lyrae displicet hoc, et clamat Giganti ut eat salvatum. Forte humum advenit Iax prius Gigas, et bipenne Iax secat caulem. Gigas cadit et mortuus factus est.
Historia
recensereFabula Iacis Spriggins et Faba Cantata scripta est in 1734 Round About Our Coal-Fire. Beniamin Tabart autem primus scripsit fabulam ipsam 1807, at Iosephus Jacobs eam vulgavit cum libro suo English Fairy Tales anno 1890.[3] Iosephi hodie versio saepius edatur et fama est pristinae fabulae orali appropinquare.[4]
Fontes
recensere- ↑ Victor Barocas. Fabulae Mirabiles. Pro Scientia. Hippocrene Books, NY. 2000.
- ↑ Non est translatio, stricto sensu, at interpres voluit homoeoteleuton efficere. Translatio ad verbum sit: "...Angicli hominis sanguinem olfacio. Vel ille sit vivus vel sit mortuus, ossa eius habebo, quibus panem coquam."
- ↑ Iosephus Jacobs. "Jack and the Beanstalk". English Fairy Tales.
- ↑ Maria Tatar, The Annotated Classic Fairy Tales (ISBN 0-393-05163-3), 132.
Nexus interni
Nexus externi
recensere- Iax et Fabae Magicae (et plurimae fabulae aliae) apud Coeptum Gutenberg. Andreas Lang.