Cinerella[1] est notissima fabula fadarum Europaea, quae a multis scriptoribus enarrata est, primum autem (gallice) a Carolo Perrault, multo post (theodisce) a fratribus Grimm, et a multis aliis. In versione Caroli Perrault heroina a sororibus malignis nuncupatur Cendrillon (quia inter cineres camini corpus refovere solet). Item theodisce Aschenputtel, anglice Cinderella, italice la Cenerentola, hispanice la Cenicienta vocatur. De Cinerella etiam pellicula anno 1950 facta est a societate Gualterii Disney, quae proxime ad versionem authenticam gallicam accedit. Fabula varie narratur: narratio grimmiana, exempli gratia, tam diversa est a perraultiana ut fere fabula alia haberi possit.

Imago Cinerellae Caroli Perrault a Gustavo Doré picta

Persona et fabula

recensere

Fabula Cinerellae est fabula de puella matris orba, quae inhumane tractatur a feroci noverca filiabusque ejus, inque propria domo ut ancilla vivit. Juvante tamen matrina, quae maga est, consequitur ut, vestibus magicis induta, ad festum saltatorium se conferat quod filius Regis instituit. Regulus cum ea saltat, puellam statim adamat, nec vero nomen ejus rescire potest. Postridie quoque, pulchrioribus etiam vestibus magicis tecta, Cinerella iterum ad choreas se recipit. Media nocte appropinquante, celerrime a domo regia aufugit, nam scit carmen matrinae jamjam finiturum esse. Etenim, vestes magicae puellae fugientis evanescunt. Puella e regia excurrens amittit parvum soccum vitreum (non magicum, sed a matrina datum), quem regulus invenit collegitque. Tum jubet regulus ut, si puella in regno ulla invenitur quae calceum tam parvum delicatumque pedi suo aptare possit, sibi in matrimonium detur. Cum tandem minister Regis soccum ad domum Cinerellae affert, sorores Cinerellae frustra conantur calceum pedibus suis aptari. Cinerella contra statim et facillime eum induit, reguloque matrimonio jungitur.

Nexus interni

  1. Victor Barocas. Fabulae Mirabiles. Pro Scientia. Hippocrene Books, NY. 2000.

Nexus externi

recensere
 
Stipula

Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!