Isthmia (-orum n.) fuerunt ludi festivi Graeciae antiquae, qui nomen ab Isthmo Corinthio trahunt, ubi celebrabantur. Corinthii eos ludos parare solebant ; deleta urbe anno 146 a.C.n. Sicyonenses eis successerunt donec anno 44 a.C.n. deducta colonia Romana novi Corinthii munus antiquorum Corinthiorum rursus susceperunt[1]. Gratia nullis nisi Olympiis cedebant. Secunda et quarta Olympiade locum habebant.

Certamina prope templum Neptuni lucu pinuum circumdatum peracta sunt: Curriculum equorum in hippodromo, certamina musica in theatro et in Cranio, gymnasio Corinthi illustri.

Alii Neptunum, alii Theseum ludos constituisse dixerunt.

Victor initio coronam sambuceam, postea pineam accepit. Praetera palma porrecta est.

NotaeRecensere

  1. Pausanias II.2.2

Nexus externiRecensere

Descriptio sanctuarii et plurium certaminum (Theodisce)

Nexus interni

  Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!