Sisyphus (Graece: Σίσυφος) est heros mythologiae Graecae et maritus Meropes. Cuius pater Aeolus et inter filios fuit Glaucus, Bellerophontis pater[1]. Auctor certaminum Isthmiorum et conditor Ephyrae (Corinthi) habetur ubi regnabat[2]. Imprimis notus est ob poenas irrationales,[3] quae ei in Tartaro solvendae sunt. Nam saxum in summum montem erigere debet quod statim atque huc pervenit in praeceps revolvitur. Quocirca in aeternum eundem laborem suscipere cogitur Sisyphus. Nihilominus Albertus Camus eum beatum esse iudicabat.

Proserpina Sisyphum in Tartaro custodit, Amphora figuris nigris, circa annum 530 a.C.n., Staatliche Antikensammlungen (Inv. 1494)

Quia Ulixes callidus erat et dolo libenter utebatur nonnulli auctores non Laertem sed Sisyphum eius verum patrem fuisse voluerunt[4].

  1. Ilias VI.150-155.
  2. Euripides, Medea 405.
  3. De quo Albertus Camus suo opere Le Mythe de Sisyphe inscipto disseruit.
  4. Sophocles, Philoctetes 417. Euripides, Cyclops 104 et Iphigenia Aulidensis 524.

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Sisyphum spectant.
 
stipula

Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!