Bellerophon (Graece Βελλεροφῶν), sive Bellerophontes (Βελλεροφόντης), filius Glauci et Eurymedae sive Eurynomae, nepos Sisyphi, Corinthiorum regum, fuit heros mythicus Graecus, vel fortasse potius Lycius, qui Pegasum, equum alatum, domuit et Chimaeram in Lycia vicit necavitque, dea Athena adiuvante. Postea cum Solymis, vetustissimo populo Lyciae, et cum Amazonibus bellum gessit, filiam Iobatae Lyciorum regis uxorem duxit, atque ipse in Lycia regnavit. Postremo in Olympum inrumpere contendens, a Iove fulminatus est.

Bellerophon in Pegaso sedens cum Chimaera pugnat. Pictura Attica quinti saeculi a.C.n.

Regia stirpe Corinthia ortus Bellerophontes ob aliquam caedem in exsilium proficisci coactus est : nonne ipsum nomen Graece "Belleri necatorem" significat ? Utrum frater necne fuerit aut quo nomine appellatus sit is quem interfecit, inter mythographos antiquos non constat. Certe apud Tirynthium regem Proetum confugit, cuius uxor Stheneboea (Antaea in Iliade dicta), amore pulchri iuvenis capta, cum eo coire volebat. Bellerophon sacra iura hospitii respiciens pertinaciter recusabat : quam contumeliam aegre ferens puella apud maritum eum accusavit quod se stuprare temptasset. Rex deos veritus hospitem ipse necare noluit sed epistulam eum interfici iubentem scripsit atque signatam Bellerophonti tradidit, quem ad uxoris patrem, Lyciorum regem Iobaten misit. Qui iuvenem benigne accepit. Postquam vero tabellam aperuit, et ipse iura hospitii violare non ausus adulescenti imperavit ut regionem monstro eam vastante liberaret. Bellerophon Chimeram pugnat et vincit. Sed contra omnium exspectationem Bellerophon Chimaeram necavit. Ad bellum cum Solymis deinde eum misit rex, feram gentem quam primam incoluisse Lyciam scribebat Herodotus. Amisso quamvis filio Pisandro denuo victor rediit Bellerophon. Exin rex fortissimis viris ex Lycia delectis insidias ei paravit  : omnes illi bellatores trucidati a Iovis filio. Tum intelligens a deis amatum esse Bellerophontem, rex ei filiam Philonoen collocavit et optimos agros in Lycia dedit. Bellerophon freto aureo utitur, donato ei a Minerva, ut Pegasum domitet. Bellerophon ad caelum in Pegaso volare temptavit, sed musca, missa a Iove, Pegasum momordit, agitans eum ex equo.

De prole

recensere

Ex uxore genuit Isandrum, Hippolochum, Laodamiam. Isandrum necavit deus Ares in bello adversus Solymos, Laodamiam dea Artemis[1] postquam Sarpedonem Iovi peperit. Nam Bellerophonti iam seniori dei infesti erant. Hippolochus vero Glaucum genuit quem sexto carmine Iliadis[2] Diomedes ut hospitem paternum agnovit atque quamvis Troianorum socium honoravit

  1. Ilias VI.196-206
  2. VI.212-236.
 
Opus tesselatum Olynthi repertum, Bellerophontem cum Chimaera pugnantem ostendens.

Nexus interni