Proserpina
Proserpina[1] in mythologia Romana est Romana veris dea et inferorum regina, filia Cereris Iovisque et coniunx Plutonis, qui eius desiderio commotus rapuit puellam in Sicilia non procul a monte Aetna in agello flores carpentem.[2] Terram enim aperuit et puellam abduxit. Ceres filiam ubique terrarum quaesivit neque vero invenire potuit, quamobrem agri fruges non ferebant, dum Ceres dea agrorum delicias suas amissas lugebat. Ideo Proserpina Iovis iussu ad matrem tandem revertit, quae tamen, cum a Plutone retenta mali Punici semina quaedam consumpserit, altera anni parte utique in Orco manere debet. Proserpina redita, dea fontis facta est.
Quae fabula apud auctores varios tradita est, quorum praecipui sunt Ovidius in Metamorphoseon libro quinto, versibus 341 ad 571, et in Fastorum libro quarto, versibus 393 ad 620, et Claudiani carmine quod De raptu Proserpinae inscriptum est.
Notae
recensere- ↑ Confer Persephonen in mythologia Graeca.
- ↑ Proserpina ex origine est dea frumenti, Ceris similis.