Ver (-is, n.) est unum ex quattuor temporibus anni, spatium temporis inter hiemem et aestatem.

Cerasus vere floret.
Consuetudo Argentina flavis floribus ineunte vernali die praebens ut symbolum laetitiae, industriae et spei in multas regiones diffusa est.

Historia

recensere

Hodie in hemisphaerio septentrionali ver aequinoctio verno (20/21 Martii) et solstitio aestivo (20/21 Iunii) finitur. Non semper ita fuit, nam in imperio Romano et apud Graecos et Aegyptos antiquos aequinoctium non ineunte sed medio vere situm erat. Cum primis flatibus Favonii (apud Graecos Zephyri) incipiebat, quod paulo post nonas Februarias fieri solebat. Et ortu Vergiliarum sive Pleiadum finiebatur, quae secunda parte mensis Maii oriebantur.[1] Haec divisio anni ab astrologis Aegyptiis inventa videtur: nec Romae enim nec Athenis caelum mense Februario mollius fit. Unde versus poetae Ovidii:

. . . a Zephyris mollior aura venit
. . . et primi tempora veris erunt.
ne fallare tamen, restant tibi frigora, restant,
magnaque discedens signa reliquit hiems. (Fasti, libro secundo)

Astronomia

recensere
 
Conlocatio solis et terrae initio temporum anni

In astronomia incipit ver die aequinoctii vernalis, id est:

Sententia

recensere
Tempora Anni
Poma dat autumnus, formosa est messibus aestas,
ver praebet flores, igne levatur hiems.
Fragmentum poëmatis Ovidii de Remedia Amoris, ex Voce Latina, 166, 2006.
  1. Plinius Maior II,122. Columella XI,2,15. Ovidius, Fasti II,147sqq.

Nexus interni

 
stipula

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!