Nonae (-arum, f.) in calendario Romano sunt dies ante diem IX idus cuiusque mensis. Ita sunt:

  • dies septimus plenorum mensium, scilicet mensis Martii, Maii, Iulii, Octobris.
  • dies quintus cavorum mensium, scilicet mensium ceterorum.
Fasti Romani saeculi primi a.C.n. in lapide depicti, in quibus nonae cuiusque mensis litteris NON notantur.

Marcus Terentius Varro in opere suo De Lingua Latina dicit nonas appellatas esse "aut quod ante diem nonum Idus semper, aut quod, ut novus annus calendae Ianuariae ab novo sole appellatae, novus mensis ab nova luna Nonis."[1] Potest enim ut nonae, velut calendae idusque, instituta essent secundum vices lunae.

Nexus interni

 
stipula

Haec stipula ad calendarium spectat. Amplifica, si potes!