Sicyon[1] (Graece Σικυών) fuit civitas (polis) Graeciae antiquae in Peloponneso septentrionali inter Corinthum et Achaeam sita. Inter 146 a.C.n. et 44 a.C.n., Sicyonenses Isthmiis certaminibus praesidebant, tum cum Corinthus in terris non iam exstabat.[2]

Situs geographicus Sicyonis

Historia recensere

Antiquitus Sicyon non tantum urbs, sed etiam civitas erat. Septimo et sexto saeculo a.C.n. Orthagoras et eius posteri rerum potiti sunt, quorum tyrannis (satis moderata si Aristoteli credimus) per centum annos duravit, quae longissima tyrannis in Graecia antiqua refertur[3]. Populum e victis gentibus constantem adversus nobilitatis Doricae superbiam tuebantur. Nobilissimus ex Orthagoridis fuit Clisthenes (Atheniensis reformatoris avus). Postea quoque saepe tyranni Sicyone regnarunt sed multo brevius. Postquam Spartanorum auxilio Orthagoridarum dominatio eversa est Sicyonii in foedere Peloponnesiaco Lacedaemoniorum fideles socii usque ad Leuctricam pugnam manserunt. Tyrannus vero Euphron (368-366) societatem mutavit et Epaminondae Thebano adversus Lacedaemonios opem tulit[4]. Saevae dissensiones inter factiones democraticam et oligarchicam et qui tyrannidem adfectabant secutae sunt. Bello Lamiaco anno 322 a.C.n. Sicyonii una cum aliis civitatibus Graecis pro libertate adversus Antipatrum, Macedonum ducem, frustra rebellaverunt. Anno 303 a.C.n. Demetrius Poliorcetes urbem e campo in locum editum transtulit[5]. Instigante Arato Sicyonio, stratego eorum, tertio saeculo a.C.n. Foedus Achaicum inierunt atque ita Macedonum iugum paulisper deposuerunt. Tum maxime floruit civitas.[6] Post vicinam urbem Corinthum a Romanis deletam (146 a.C.n.), Sicyonii magnam Corinthii agri partem sibi adiunxerunt et ludos Isthmicos administraverunt. Simul tamen in dicionem proconsulis Macedoniae redacti sunt, et anno 27 a.C.n. in provinciam Achaiam incorporati. Circa 150 terrae motus urbi magna damna intulit.

Homines noti recensere

Notae recensere

  1. A. Chiusole, Il mondo antico, moderno, e novissimo, ovvero Breve trattato (Venetiarum: G. B. Recurti, 1749)
  2. Pausanias II.2.2
  3. Aristoteles, Politica V.12.1-2.
  4. Xenophon, Hellenica VII.1.44-46 et 3.1-12 et 4.1. Diodorus Siculus XV.70.3.
  5. Diodorus Siculus XX,102.2-4; Plutarchus, Vita Demetrii 25.3. Pausanias II,7,1.
  6. Polybius II.43.3; Plutarchus, Vita Arati 9 et 41. Pausanias II.8.4 et VII.7.2

Fontes recensere

 
Theatrum antiquum.

Plura legere si cupis recensere