Dyscolus (Graece: Δύσκολος, 'Morosus') est comoedia a poëta Graeco Menandro scripta, Athenis anno 317/316 a.C.n. (archonte Demogene) transacta in feriis Lenaeis et praemio laureata.[1] Huius ludi medio aevo deperditi textus manuscriptus fere completus, in Aegypto loco ignoto circa 1950 repertus et a Martino Bodmer emptus[2], anno 1959 demum editus est.[3]

Papyri antiqui fragmentum nonnullos Menandri versus praebens.

Personae recensere

  • Pan deus prologum pronuntiat
  • Sostratus iuvenis dives, Cnemonis filiae amator.
  • Chaereas, Sostrati parasitus
  • Pyrrhias, Sostrati servus
  • Cnemon, agricola homines fugiens ('dyscolus')
  • Virgo, Cnemonis filia a Sostrato amata
  • Simica anus, Cnemonis ancilla
  • Gorgias, frater uterinus illius virginis, agricola pauper
  • Daos, Gorgiae servus
  • Sicon, coquus
  • Phidippides, Sostrati pater, agricola dives
  • Getas, Phidippidis servus
  • Sostrati mater, non nominata

Res ruri iuxta antrum Panis et Nympharum in demo Phyle Atticae agitur. Ex una parte Cnemonis domus ubi solus habitat cum filia et vetere ancilla, ex altera Gorgiae domus ubi cum servo et matre vivit.

Synopsis recensere

Deus Pan filiam vicini Cnemonis diligit quia fanum Nympharum frequentat et donis ornat. Itaque pulchrum matrimonium ei offerre in animo habet etiamsi morosus pater Cnemon genus humanum fugit et omnes ad se venientes repellit. Sostratus, dives adulescens, virginem aquam e fonte ducentem vidit atque statim amore ardescit. Servum et parasitum ad patrem mittit qui eos minis et verberibus fugat. Dum ipse appropinquat in virginis fratrem uterinum Gorgian incidit qui postquam honestum matrimonium ab adulescente quaeri cognovit amicus sociusque fit. Negat tamen quicquam a patre sperandum esse qui fundum solus arat nec auxilium a quoquam petit. Tunc Sostrati mater, superstitiosa mulier, quia Panem in somnio vidit, deo sacrificatum cum servo et coquo in scaenam advenit. Comites ad Cnemonem utensilium quorundam necessariorum quaerendorum causa mittit qui eos male mulcat nec quicquam eis praebere posse respondet. Paulo post vetus ancilla Simica situlum et ligonem ob putridum funem in puteum amittit. Dum in puteum descendit Cnemon labitur et cadit. Nuntio allato Gorgias accurrit et Sostrato adiuvante Cnemonem e puteo attollit. Tum senex qui sine humana ope mortuus esset bona sua administranda Gorgiae relinquit atque in primis ei mandat ut maritum sorori eligeret. Ita Gorgias virginem amatam Sostrato spondet atque ipse Sostrati sororem a patre Phidippide in matrimonium accipit. Omnes ad convivium properant praeter Cnemonem qui solus domi manere mavult. At Sicon et Getas ad senis custodiam remissi dum ceteri laete convivium celebrant et nuper ab eo violenter repulsi ultionem excogitarunt. Senem dormientem in lecto e casa portant atque aedis fores clamorose pulsant utensilia omnis generis postulantes. Exporrectus Cnemon imbecillior est quam ut aut effugere aut repugnare possit. Nec eum molestare desierunt antequam in antrum ad convivium sese portari sineret. Ita duplum matrimonium et epulae fabulam finierunt.

Notae recensere

  1. Sherk; Gomme pp. 128-129
  2. Quocirca siglo Pap. Bodmer IV designatur.
  3. Gomme p. 48; Handley p. 41. Jean-Marie Jacques, "La résurrection du Dyscolos de Ménandre : ses conséquences", Bulletin de l'Association Guillaume Budé, 1959ː 200-215.

Bibliographia recensere

Editiones et versiones
  • 1959 (editio fragmentorum ante papyrum divulgatum parata) : Alfredus Koerte, Menandri quae supersunt: pars altera (ed. 2a. Lipsiae: Teubner) pp. 51-55; cf. "addenda" ad p. 293
  • 1958 (sed mense Martio 1959 divulgatum) : Victor Martin, Papyrus Bodmer IV. Cologny-Genève: Bibliothèque Bodmer (Graece) Recensio critica
  • 1960 : C. Diano, Menandro, Dyskolos, ovvero sia Il Selvatico, testo e traduzione. Patavii: Antenore (Graece, Italiane) Recensio critica
  • 1960 : Jean Bingen, Menander, Dyskolos, critical edition. Lugduni Batavorum: Brill, 1960
  • 1960 : H. Lloyd-Jones, Menandri Dyscolus. Oxonii: e typogr. Clarendoniano (Scriptorum Classicorum bibliotheca Oxoniensis) (Graece)
  • 1963 : Jean-Marie Jacques, Ménandre, tome 12. Le Dyscolos. Lutetiae: Les Belles Lettres, 1963 (Collection des universités de France) (Graece, Francogallice) Recensio critica Altera recensio critica
  • 1965 : E. W. Handley, ed., The Dyskolos of Menander. Londinii: Methuen. Reimpressum: Bristol Classical Press, 1992 (Graece)
  • 1966 : Ernst R. Lehmann-Leander, Wolfgang Tilgner, interprr., "Menander: Der alte Griesgram" in Eberhard Rechenberg, ed., Griechische Komödien: Aristophanes, Menander (Lipsiae: Dieterich'sche Verlagsbuchhandlung) (Theodisce)
  • 1967 : Walter Hofmann et al., interprr., Antike Komödien. Aristophanes, Menander, Plautus, Terenz. Berolini: Aufbau (Theodisce)
  • 1967 (versio imperfecta) : Guy Davenport, interpr., "Menander: Dyskolos 1-49, 233-426" in Arion vol. 6 no. 2 (1967) pp. 169-178 (Anglice)
  • 1972 : F. H. Sandbach, ed., Menandri reliquiae selectae. Oxonii: e typogr. Clarendoniano (Scriptorum Classicorum bibliotheca Oxoniensis). Ed. correctior, 1976. 2a ed., 1990 (Graece)
  • 1974 (versio imperfecta) : Klaus Eder, ed., Antike Komödie. Aristophanes, Menander, Plautus, Terenz. Monaci: Deutscher Taschenbuchverlag (Theodisce)
  • 1979 : W. G. Arnott, ed. et interpr., Menander. Vol. 1. Cantabrigiae Massachusettensium: Harvard University Press (Loeb Classical Library) (Graece, Anglice)
  • 1987 : Norma Miller, interpr., Menander: Plays and fragments. Londinii: Penguin (Anglice)
  • 1995 : S. Ireland, ed., Menander: The Bad-Tempered Man. Warminster: Aris & Phillips, 1995
  • 2001 : Maurice Balme, interpr., Menander: The plays and fragments. Oxonii: Oxford University Press. (Anglice)
  • 2007 : Qi Peng, interpr., The Grouchy Guy [Dyskolos]. White Rook. (Anglice)
Nuntii de papyro reperto, de primis editionibus
Eruditio
  • W. Geoffrey Arnott, "A Study in Relationships: Alexis' "Lebes," Menander's "Dyskolos," Plautus' "Aulularia"" in Quaderni Urbinati di Cultura Classica n.s. vol. 33 (1989) pp. 27-38 JSTOR
  • P. G. McC. Brown, "The Construction of Menander's Dyskolos, Acts I-IV" in Zeitschrift für Papyrologie und Epigraphik vol. 94 (1992) pp. 8-20 JSTOR
  • Cheryl Anne Cox, "Is Sostratus' Family Urban in Menander's "Dyskolos"?" in Classical Journal vol. 97 (2002) pp. 351-358 JSTOR
  • Elizabeth Craik, "Double-entendre in Menander's "Dyskolos"" in Quaderni Urbinati di Cultura Classica vol. 69, No. 3 (2001) pp. 47-51 JSTOR
  • Sander Goldberg, The making of Menander's comedy (Londinii: Athlone Press, 1980) pp. 72-91 (Paginae selectae apud Google Books)
  • A. W. Gomme, F. H. Sandbach, Menander: a commentary. Oxonii: Clarendon Press, 1973
  • K. Haegemans, "Character Drawing in Menander's "Dyskolos": Misanthropy and Philanthropy" in Mnemosyne vol. 54 (2001) pp. 675-696 JSTOR
  • Geneviève Hoffmann, "L'espace théâtral et social du Dyscolos de Ménandre", Mètis. Anthropologie des mondes grecs anciens, 1986ː 269-290
  • Ippokratis Kantzios, "Old Pan and New Pan in Menander's Dyskolos" in Classical Journal vol. 106 (2010) pp. 23-42 JSTOR
  • Susan Lape, "Gender in Menander's comedy" in A. Petrides, S. Papaioannou, edd., New perspectives on postclassical comedy (Novo Castro, 2010) pp. 51-78
  • Susan Lape, Reproducing Athens: Menander's comedy, democratic culture, and the Hellenistic city. Princetoniae: Princeton University Press, 2004. (Paginae selectae apud Google Books)
  • Susan Lape, "The Poetics of the "Kōmos"-Chorus in Menander's Comedy" in American Journal of Philology vol. 127 (2006) pp. 89-109 JSTOR
  • Michel Menu, "Le Dyscolos de Ménandre : éléments d'analyse", Littératures, 1989ː 7-19
  • J. H. Quincey et al., Notes on the Dyskolos of Menander. 1959
  • Vincent J. Rosivach, "Class Matters in the "Dyskolos" of Menander" in Classical Quarterly vol. 51 (2001) pp. 127-134 JSTOR
  • Victor Steffen, Irena Zawadzka, Silvester Dworacki, Studia Menandrea ad Dyscolum pertinentia, Varsoviae, 1965
  • F. Stoessl, Menander: Dyskolos. Kommentar. Paderborn: Schöningh, 1965
  • Ariana Traill, "Knocking on Knemon's Door: Stagecraft and Symbolism in the "Dyskolos"" in Transactions of the American Philological Association vol. 131 (2001) pp. 87-108 JSTOR
  • Yannis Z. Tzifopoulos, "Proverbs in Menander's "Dyskolos": The Rhetoric of Popular Wisdom" in Mnemosyne 4a ser. vol. 48 (1995) pp. 169-177 JSTOR
  • Friedrich Zucker, ed., Menanders Dyskolos als Zeugnis seiner Epoche. Berolini: Akademie-Verlag, 1965
De cena et convivio
  • Joan Burton, "Women's Commensality in the Ancient Greek World" in Greece & Rome vol. 45 (1998) pp. 143-165 JSTOR
  • Sean Corner, "Did Respectable Women Attend Symposia?" in Greece & Rome vol. 59 (2012) pp. 34-45
De anno et contextu historico
  • William M. Owens, "The Political Topicality of Menander's Dyskolos" in American Journal of Philology vol. 132 (2011) pp. 349-378
  • R. K. Sherk, "The date of Menander's Dyscolus" in Arethusa vol. 1 (1968) pp. 103-108
  • David Wiles, "Menander's 'Dyskolos' and Demetrios of Phaleron's Dilemma: A Study of the Play in Its Historical Context - The Trial of Phokion, the Ideals of a Moderate Oligarch, and the Rancour of the Disfranchized" in Greece & Rome vol. 31 (1984) pp. 170-180 JSTOR

Nexus externi recensere