Peripatetici[1] erant philosophi qui cum Aristotele disputabant inambulantes in Lyceo. Sicut aliae notae scholae philosophicae, e.g. Academia, Stoa, Cepos, Peripatetici a loco institutionis nomen traxerunt, scilicet porticis? (περιπάτων) Lycei ubi disputabant.[2]

Historia

recensere

Aristoteles anno 335 a.C. munere educandi Alexandri Magni regressus Athenas reversus est. At non in Academiam Platonis cuius sodalis septendecim annos fuerat, reversus est sed una cum Theophrasto in Lyceo horto docebat, qui extra moenia paulo ad meridiem spectavit. Num ibi propriam scholam philosophicam instituerit, adhuc ambiguitur. Peripatus ille inclitus verisimiliter in Lyceo situs erat, at sunt qui eum in fundo a Theophrasto post mortem Aristotelis empto situm esse censeant. Nomen „Peripatos“ ad scholam describendam post mortem Theophrasti in usu esse coepit.

Post Theophrastum Strato Lampsacenus (ex anno 288/287 aut 287/286 a.C.n.) et Lyco ex Troade (ex anno 270/267 a.C.n.) scholarches fuerunt, exinde autem Aristo Ceus (ex anno 224 a.C.n.), Critolaus Phaselis (ex medio saeculo a.C.n.) et Diodorus Tyreus (usque annum 110| a.C.n.). Post Lycum nulla iam opera doxographica tradita sunt, verisimiliter schola ipsa primo saeculo a.C.n. abolita est. Scholae locus bello Mithridatico 86 a.C.n. vastatus est.

Etsi Peripatetici eisdem rebus studebant quas iam Aristoteles tractaverat, solus Theophrastus eandem plenitudinem rerum coluit ac magister suus, cum ceteri discipuli eius singulis rationibus indulgentes philosophiam neglegerent. Multorum operum ab iis confectorum tituli nobis traditi sunt, at nulla scripta integre supersunt. Maiorem tantum partem cuiusdam operis Aristoxeni ad harmoniam et rhythmum spectantis recepimus. Strato fuit ultimus clarus vir doctus ex schola Peripatetica. Post eum discipuli scholae ad orationes et verbositatem descenderunt.

Ex secunda parte tertii saeculi a.C.n. nomine Peripateticorum etiam ad auctores biographiam et historiam litterarum colentes describendos utebantur.

Aristotelismus ex saeculo primo a.C.n.

recensere

Philosophi recentiorum temporum doctrinae Aristotelismi faventes saepe Aristotelici dicuntur. Renovator huius rationis fuit Andronicus Rhodius quem utrum Athenis an Romae docuerit nescimus. Idem iterum operibus didacticis Aristotelicis studere coepit intermissis studiis anterioribus duobus saeculis. Tamen Andronicus Rhodius Aristotelis studia scientifica haud verbatim secutus est. Potius ipse opera Aristotelica recensere atque interpretari instituebat etsi proprias cogitationes more Aristotelico exprimebat. Item Alexander Aphrodisiensis peripateticus inter maximos philosophos numerandus est.

  1. Cicero, Ac. 1.17; Tusc. 4.3.6; Varro, Rust. 1.1.8; alii.
  2. Oxford Classical Dictionary (4a editio), s.v. "Peripatetic school."

Nexus interni

Bibliographia

recensere
  • Sharples, Robert W. Peripatetic Philosophy, 200 BC to AD 200: An Introduction and Collection of Sources in Translation. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 2010.