Andronicus Rhodius
Andronicus Rhodius (Graece: Ἀνδρόνικος ὁ Ῥόδιος) fuit philosophus itemque scholarchus sectae Peripateticae qui imprimis propter novam recensionem tractatuum Aristotelicum omnium opere suo editam notus est.
De vita eius
recensereDe vita eius nulla ferme nobis sunt tradita nisi quod undecimus scholarus Peripateticae scholae fuisse putabatur.[1] Anno fere 58 a.C.n. vectus acroaseis habuit Boethumque Sidonium instituit commilitonem Strabo.[2]
De Aristotelis operum editione
recenserePlutarchus eum cum esset nixus libris Apelliconis iussu Sullae anno 84 a.C.n. Romam deductis novam editionem Aristotelis operum necnon Theophrasti tractatuum constituisse commemoravit.[3] Hac editione non solum multa opera paene deperdita posteritati conservavit sed etiam operi ordinem translaticium imposuit.
Quae opera confecerit
recensereAndronicus etiam tractatum de Aristotele conscripsisse itemque indicem operum eius omnium computavisse necnon commentaria in Physicas, Ethicas atque Categorias patravisse fertur, quorum omnium nulla tamen nobis supersunt. Praeterea tractatus duo, i.e. De affectibus et commentarium quoddam Ethicorum librorum (reapse autem a Constantino Paleocappa aut Ioanne Callisto Thessalonicenus saeculo 16 p.C.n. confabulatum) ei false attribuuntur.[4]
Notae
recensere- ↑ Ammonius, In de Int. 5.24
- ↑ Strabo, xiv.; Ammonius, in Aristot. Categ.
- ↑ Plutarch, Sulla c. 26
- ↑ Formula:EB1911
Bibliographia
recensere- Falcon, Andrea; Zalta, Edward N. (8 August 2013). "Commentators on Aristotle". In Zalta, Edward N. Stanford Encyclopedia of Philosophy.