Lynceus Samius (Graece Λυγκεὺς ὁ Σάμιος), saeculo IV a.C.n. natus in insula Samo Graeciae, fuit frater Duridis, discipulus Theophrasti et scriptor comoediarum, epistularum, anecdotorum in lingua Graeca. In epistulis atque in commentatione De obsonio de cibo conviviisque saepe disseruit. Lynceus interdum citatur in Deipnosophistis Athenaei, semel a Plutarcho, semel ab Harpocratione; aliis auctoribus omnino ignotus est. Hippolochus autem, qui et ille discipulus Theophrasti fuit, Lynceo misit epistulam quae Convivium nuncupatur. Lynceus inter auctores Comoediae Novae numeratur, sed solum unum fragmentum e comoedia Centauro servatur (Athenaeus, Deipnosophistae 131f) et in collectanea comicorum Atheniensium editum est.

Fragmenta Lyncei primum collegit Andreas Dalby anno 2000.

BibliographiaRecensere

  • A. Dalby, "Lynceus and the anecdotists" in Athenaeus and his world: reading Greek culture in the Roman Empire edd. David Braund, John Wilkins (Exoniae: University of Exeter Press, 2000) pp. 372-394.
  • Poetae comici Graeci edd. R. Kassel, C. Austin. Berolini: De Gruyter, 1983- .