Aperire sectionem principem

NomenRecensere

Nomen a rubendo derivatu est propter aquarum colorem.

DecursusRecensere

Apud Stringaram (in municipio Castri Sulliani), flumen nascitur. Inde descendit in agro Foroliviensi et Caesenati, et deinde se effundit in Hadriaticum mare apud Gattheum et Bellariam - Igeam Marinam.

HistoriaRecensere

Rubico praesertim eo celeber est, quod saeculo primo ante Christum natum finis erat inter Galliam Cisalpinam et Italiam.

Caius Iulius Caesar, anno XLIX a.Chr.n., trans Rubiconem duxit exercitum, cum verbo "Alea iacta est". Ex quo bellum civile ortum est.

Hodie autem dubium est, cui rivulo prope Forum Livii sito hodie respondeat Rubico.

Sed hodie unum flumen sic appellatur, quia, rebus in dubiis stantibus, Benitus Mussolini, anno1933 nolens tam gravem quaestionem insolutam esse, adspiciens istud parvum flumen, decrevit ipsum antiquum Rubiconem esse. Bello acto et Mussolini mortuo, decuriones oppidorum apud "Rubiconem decretum", quamquam Communismum propugnatores et illius factionis participes essent et quamquam communisti omnia a Mussolini decreta irrita et vana putavissent, dixerunt se non permissuros fluminis nominis mutationem. Mussolini dixit! Sic hodie Rubicon loquitur de antiqua et de recentiori historia.

Nexus interni

Nexus externusRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Rubiconem spectant.

NotaeRecensere

  1. Plin. nat. 3.115 fluvius Rubico; Sil. It. Pun. 8.453. Rubicon apud Claudianum (paneg. Hon.Aug.cos.VI 365) invenitur.
  Haec stipula ad flumen spectat. Amplifica, si potes!