Geographia politica est illa pars geographiae quae civitatum fines, divisiones ac possessiones tractat. Investigantur tam mutationes spatii rationibus civilibus effectae, quam rationes politicae spatiis affectae. Plerumque investigationis sunt gradus tres: studium civitatis, super id studium rationum inter civitates (vel geopoliticae), et sub illud studium minorum locorum. Curae geographiae politicae maximi momenti sunt coniunctiones populorum, civitatum, ac territoriorum.

Nexus externiRecensere