Possessio
Possessio secundum leges est status de facto cum res in potestate alicui est, qui non semper proprietarius est aut esse debet. Ergo possessio non est iuris, sed facti. Tamen melior est conditio possidentis, nam cum iudex de rei proprietate iudicare debet, rei possessori favet, et ergo parti clamanti onus probandi est, res ad eam invicem pertinere.