Philemon
Philemon (-ŏnis, Graece: Φιλήμων; Syracusis aut Solis natus c. anno 360 a.C.n., mortuus Athenis c. anno 260 a.C.n.) fuit poeta comicus generis comoediae novae.
Non multa de vita Philemonis scimus, et quod scimus, incertum est: alii eum Syracusis, alii Solis natum esse tradunt; Athenis omnem aetatem egit, brevi peregrinatione apud Ptolemaeum II regem excepta, et opera sua pepigit et ibidem animam emisit prope centum annos natus. Philemoni filius erat, Philemon minor, qui etiam 54 comoedias scripsit.
Opera et fortuna
recensereScriptores atque spectatores et Graeci et Romani admodum fabulas operum Philemonis admirati sunt. Secundum fontes Latinos, praecipue L. Apuleii et M. Fabii Quintiliani, maximi Philemon in vita factus est aliquantoque pluris quam ipsum clarum Menandrum, quem in poeticis certaminibus quandoque vicit.[1] Philemon scripsisse 97 comoedias traditur, quarum nobis pervenerunt 56 inscriptiones et fragmenta plurima; ex omnibus duae (Ἔμπορος et Θησαυρός) usque ad tempora hodierna a Plauto comico Latine versae pervenerunt.[2]
Index comoediarum:
|
|
|
|
Notae
recensereBibliographia
recensere- E. Rapisarda, Filemone comico, Messanae (1939)