Fabula togata vel Comoedia togata vel brevius Togata vel etiam fabula tabernaria fuit Romanum comoediarum genus ita appellatum quod histriones togam, Romanorum insignem vestem, gerebant[1]. Simul mores Romanos et res in agro Italico gestas ostendebat. Ita fabulae palliatae opponitur cuius histriones pallium Graecum gerunt et mores resque in Graecia gestas in scaenam proferunt. Non multum tamen ab ea differebat quam aliquo modo renovabatː structura enim actionis similis erat et saepe auctores Menandrum imitabantur[2]. Nulla fabula togata integra ad nos pervenit, tantum versus a grammaticis excerpti. Praecipui auctores sunt Titinius et Afranius[3] quibus Titum Quinctium Attam addere potes.

Idem fecerant atque tragici poetae qui fabulam praetextam creaverant et utrosque Horatius in Arte Poetica ita laudabatː

 Nil intemptatum nostri liquere poetae,  
 nec minimum meruere decus uestigia Graeca
 ausi deserere et celebrare domestica facta,
 uel qui praetextas uel qui docuere togatas.[4]

Ut fabula palliata genus musicale erat fabula togataː nam inter dialogorum senarios iambicos cantica variorum modorum inserebantur. Seneca[5] eam aliquid severitatis retinere et inter tragoediam et comoediam mediam esse aestimabat.

De posteritate

recensere

Post Attam, quem divus Hieronymus anno 77 a.C.n. mortuum esse tradidit, nullum togatarum auctoris nomen ad nos pervenitː Atellana veteres comoedias e theatris expulisse videtur. Nihilominus Cicero Afranii opera noverat et libenter citabat et nonnumquam comoedia togata vetus Romae rursus docebaturː ita Simulans Afranii ludis Apollinaribus 57 a.C.n.[6], vel Nerone imperatore Incendium eiusdem ludis maximis anno 66 datum[7]. Item Horatius[8] testatur suo tempore adhuc (etsi ipse earum amator non est) Attae fabulas agi. Tum enim pantomimos togatas saltasse constat[9]. Et primo saeculo exeunte teste Iuvenale[10] nonnulli litterati videri volentes homines togatas non iam ad theatrum sed ad recitationes domesticas coram amicis componebant.

An fabula tabernaria rectius dicatur

recensere

Nonnullis grammaticis - fortasse iam Varroni[11] - fabula togata insulse ita appellari visa est quia histriones in fabula praetexta quoque togam gerebant. Itaque hanc fabulam comicam 'tabernariam' appellandam et locutionem 'togatam fabulam' sensu latiore adhibendam censuerunt qui omnes fabulas Romanis argumentis comprehenderet. Qui novus usus numquam priorem oblitteravit[12] et eruditi moderni fabulam togatam dicere solent. Taberna vox ad humiles homines alludit et regiis palatiis tragoediarum opponitur[13].

  1. Scilicet viri liberi et meretrices, non servi nec matronae.
  2. Horatius, Epistulae II.1.57ː dicitur Afrani toga conuenisse Menandro.
  3. Quintilianus, Inst. Or. X.1.100.
  4. Ars Poetica 285-8.
  5. Epistulae ad Lucilium I.8.8.
  6. Cicero, Pro Sestio LV.118
  7. Suetonius, Nero 11.4.
  8. Epistulae II.1.79-85.
  9. Plinius Maior VII.159. Cf. Suetonius, Divus Augustus 45.7 qui histrionem Stephanionem 'togatarium' vocat.
  10. Saturae I.3ː inpune ergo mihi recitauerit ille togatas?
  11. Lingua Latina VI.18ː toga(ta) praetexta sed contra ibidem V.25 in togata. Cf Daviault (1981)ː 11-2 et Marcel Meulder, "Varron, De lingua Latina VI, 18-19: toga praetexta, togata praetexta ou togata, praetexta ?", Latomus, 2016ː 862-887.
  12. Diomedes ipse hoc fatebatur III.489,14ː Togatae autem, cum sit generale nomen, specialiter tamen pro tabernariis non modo communis error usurpat, qui Afrani togatas appellat, sed et poetae ut Horatius.
  13. Diomedes III.489,29ː Tabernariae dicuntur et humilitate personarum et argumentorum similitudine comoediis pares, in quibus non magistratus regesve sed humiles homines et privatae domus inducuntur...

Editiones cum commentario

recensere

Plura legere si cupis

recensere