Titus Quinctius Atta[1] (mortuus Romae 77 a.c.n. siquidem chronicae Divi Hieronymi credimus[2]) fuit poeta Romanus, togatarum fabularum auctor. Recentissimus e tribus poetis qui hoc genus coluisse dicuntur numeraturː post eum fabula togata emarcuit quamquam Horatii tempore Attae fabulae adhuc docebantur et spectabantur[3]. Simul testatur maxime praeclaros histriones, Roscium et Aesopum, patrum memoria personas eius egisse. Ipse tamen Attae fautores laudatores temporis acti esse iudicat atque artem novam probat[4].

Atta e gente patricia Quinctia ortus erat, quae cives illustres reipublicae dedit. Nulla comoedia togata ad nos pervenit. E Quinctii Attae operibus exstant duodeviginti tantum brevia fragmenta, plerumque a grammaticis servata, qui usus aut vocabula rariora in glossariis colligebant. Duodecim tituli traditi suntː Aedilicia, Aquae caldae, Conciliatrix, Gratulatio, Lucubratio, Materterae, Megalensia, Nurus, Satura, Socrus, Supplicatio, Tiro proficiscens[5]. Fronto[6] eum in 'muliebribus' excellere aestimabat. Varro morum descriptionem apud eum laudabat[7].

  1. De cognominis significatione videː Markus Stachon, "Atta ist kein Name, sondern eine Diagnose! Zum cognomen des Dichters T. Quintius Atta (Paul. Fest. p. 11,17–19 L.)", Glotta, 2019ː 309-318. Unde apud Horatium cum grano salisː perambulet Attae fabula.
  2. Addebat via Praenestina ad miliarium II sepultum esse.
  3. Epistulae II.1.79-82ː Recte necne crocum floresque perambulet Attae // fabula si dubitem, clament periisse pudorem // cuncti paene patres, ea cum reprehendere coner / quae grauis Aesopus, quae doctus Roscius egit...
  4. Ibidem 83-5ː uel quia nil rectum, nisi quod placuit sibi, ducunt, // uel quia turpe putant parere minoribus et, quae // inberbes didicere, senes perdenda fateri.
  5. Insuper epigrammatis versus ei tribuitur.
  6. Epistulae IV.3. 'Verbis' scilicet, hoc est in sermone mulierum imitando.
  7. Libro quinto de Lingua Latina, fragmentum apud grammaticum Charisium (315B) servatum.

Editiones cum commentario

recensere

Plura legere si cupis

recensere

Nexus externi

recensere