Miliarium est lapis ad viam qui indicat quot milia passuum quidam locus a civitate quadam constituta abest. Haec civitas saepe Roma est, sed etiam aliae urbes loci esse possunt a quibus intervallum metatores metiuntur. Digestorum autem libris[1] docemur mille passus non a miliario urbis, sed a continentibus aedificiis numerandos esse.

Nonnulli loci nomen acceperunt a miliario ad quem situs erant, exempli gratia vicus Ad Septimam Leucam (hodie vulgo Sechtem) apud Coloniam et vicus ad quintum lapidem (hodie vulgo Quint) apud Augustam Treverorum. Nostris quoque temporibus nova pars urbis Romae ob situm ad quartum miliarium viae Appiae, sc. inter vias hodiernas Appiam Antiquam et Appiam Novam, nomine Quarto Miglio nuncupata est.

Haec miliaria in toto territorio pristini imperii Romani inveniuntur, exempli gratia apud Sebatum. Miliarii archetypum Pontis Aevi est, apud Sebatum simulacrum invenibis.

Inscriptio miliarii Sebati inventi

Hic lapis Sebati inscriptus est[2] :

Imp<erator> Caes<ar> M<arcus> Opellius Severus Macrinus pius felix Aug<ustus> Pont<ifex> Max<imus> Trib<uniciae> P<o>t<estat>is iterum (II) P<ater> P<atriae> Co<n>s<ul> (Proconsul) et M<arcus> Opellius Antoninus Diadumenianus nobiliss<imus> Caes<ar> Princ<eps> Iuventutis providentissimi Aug<usti> fecer<unt> [hoc milliarium vel hanc viam qui] ab Ag<unto> [abest] m<ilia> p<assuum> LVI

Huius miliarii inventi ope Historicus Theodorus Mommsen anno 1873 suam opinionem probavit Sebatum antiquum apud oppidum Sancti Laurentii hodiernum esse.

Pinacotheca

recensere

Nexus externus

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad miliaria spectant.