Lucius Afranius (nescimus quo anno natus aut mortuus sit) fuit poeta comicus Latinus, qui in togatis componendis excellebat, cuius generis praecipuus auctor habebatur. Ad gentem Afraniam, plebeiam sed nobilem (plures magistratus rei publicae dederat) pertinuisse videtur. Studiosi plerique secunda parte secundi saeculi a.C.n. eum floruisse existimant, certe post Terentium.[1] De reliqua vita nihil accepimus. Puerorum amores ei obicit Quintilianus,[2] sed ex ipsis operibus ut videtur, quorum obscoenitatem confirmat Ausonius.[3]

Nulla comoedia togata Afraniana ad nos pervenit. Ex Afranii operibus exstant circiter 300 brevia fragmenta, plerumque a grammaticis servata, qui usus aut vocabula rariora in glossariis colligebant. Plurimos locos servavit Nonius Marcellus, secundum locum obtinent Festus et Charisius. Quadraginta tres tituli traditi sunt: Abducta, Aequales, Auctio, Augur, Brundisina, Cinerarius, Compitalia, Consobrini, Crimen, Deditio, Depositum, Divortium, Emancipatus, Epistula, Exceptus, Fratriae, Ida, Incendium, Inimici, Libertus, Mariti, Materterae, Megalensia, Omen, Panteleus, Pompa, Privignus, Prodigus, Proditus, Promus, Prosa, Purgamentum, Repudiatus, Sella[4], Simulans, Sorores, Suspecta, Talio, Temerarius, Thais, Titulus[5], Virgo, Vopiscus[6]. Per Ciceronem[7] scimus Simulans ludis Apollinaribus anni 57 a.C.n. doctam esse ac per Suetonium Incendium ludis maximis anno 66[8].

Ut in comoedia nova argumenta ad res domesticas familiaresque privatorum hominum spectabant sed scaenicum supellectile Romanum aut saltem Italicum erat. Ipsi tituli Romanas ferias (Compitalia, Megalensia, Pompa) aut sacerdotia (Augur, Virgo) nonnumquam designabant. Saepe Afranium cum Menandro antiqui comparabant[9] et ipse fatebatur e poeta Graeco multa quae sibi convenirent mutuasse sed et ab aliis, in primis a Terentio[10]. E fragmentis servatis iudicanti genere dicendi archaevo usus esse videtur.

  1. Velleius Paterculus, Historiae I.17.1 et II.9: Eodem tractu temporum nituerunt oratores Scipio Aemilianus Laeliusque, Ser. Galba, duo Gracchi, . . . Clara etiam per idem aevi spatium fuere ingenia in togatis Afranii, in tragoediis Pacuvii atque Accii. Cicero, Brutus 167. Ipse Afranius Terentium in Compitalibus (27-30) memorat.
  2. Institutio oratoria X.1.100. Jarrett T. Welsh, "Quintilian's judgement of Afranius", The Classical Quarterly, 2010ː 118-126.
  3. Epigrammata 67.2-4. Daviault (1981): 41-2.
  4. In hac comoedia Aulus Gellius (Noctes Atticae XIII.8) hos duos versus laudabat quia sapientia non tantum e libris sed etiam e vita et usu nasciturː Vsús me genuit, máter peperit Mémoria: // Sophiám uocant me Grái, uos Sapiéntiam.
  5. Noctes Atticae X.11.8.
  6. Daviault, op. laud. 44.
  7. Pro Sestio LV.118
  8. Suetonius, Nero 11.4.
  9. Cicero, de Finibus I.7. Horatius, Epistulae II.1.57
  10. Compitalia 25-32 apud Macrobium, Sat. 6.1.4

Editio cum commentario

recensere

Plura legere si cupis

recensere

Nexus externi

recensere