Nonius Marcellus
Nonius Marcellus, qui saeculo IV vel V vixit, fuit grammaticus et polyhistor Romanus, cuius opus solum novimus, De compendiosa doctrina libros undeviginti. In titulo Nonius Marcellus Peripateticus Tubursicensis nominatus est; nihil obstat quin re vera peripateticus ex urbe Numidiae Thubursico(en) fuerit.
Res apud Vicidata repertae:
Opus
recensereDe compendiosa doctrina lexicon est, in quo locutiones et formae Latinae colliguntur et explicantur. Permulta fragmenta Accii, Pacuvii, Sisennae, Lucilii, Novii ceterarumque litterarum Latinarum aevi rei publicae solum in compendio Nonii servata sunt.
Nexus externi
recensereLexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • |
- Editio prima, Christophori Plantini
- Editio Luciani Müller: vol. 1, vol. 2
- Editio Wallacii Martini Lindsay: vol. 1, vol. 2, vol. 3